| Verum ea longe periculosissima sunt ulcera, quas apthas Graeci | 6.11.3.1 |
| appellant, sed in pueris: hos enim saepe consumunt, in uiris et mulieri- | |
| bus idem periculum non est. Haec ulcera a gingiuis incipiunt; deinde | |
| palatum totumque os occupant; tum ad uuam faucesque descendunt, | |
| quibus obsessis non facile fit, ut puer conualescat. Ac miserius etiam | 5 |
| est, si lact<e>ns adhuc infans est, quo minus imperari remedium aliquod | |
| potest. Sed inprimis nutrix cogenda est exerceri et ambulationibus | 4.1 |
| et is operibus, quae superiores partes mouent; mittenda in balineum | |
| iubendaque ibi calida aqua mammas perfundere; tum alenda cibis | |
| lenibus et is, qui non facile corrumpuntur: potione, si febricitat puer, | |
| aquae; si sine febre est, uini diluti. Ac si aluus nutricis substitit, | 5 |
| ducenda est. Si pituita eius in os coit, uomere debet. Tum ipsa ulcera | 5.1 |
| perunguenda sunt melle, cui rhus, quem Syriacum uocant, aut amarae | |
| nuces adiectae sunt; uel mixtis inter se rosae foliis <aridis,> pineis | |
| nucleis, menta, coliculo, melle, uel eo medicamento, quod ex moris fit, | |
| quorum sucus eodem modo quo Punici mali ad mellis crassitudinem | 5 |
| coquitur; eademque ratione ei crocum, murra, alumen, uinum, mel, | |
| miscetur: neque quicquam dandum, a qu<o> umor euocari possit. Si uero | 6.1 |
| iam firmior puer est, gargarizare debet is fere, quae supra | |
| conprehensa sunt. Ac si lenia medicamenta in eo parum pro- | |
| ficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant. | |
| Quale est scissile alumen uel chalcitis uel atramentum sutorium. Prod- | 5 |
| est etiam fames et abstinentia quanta maxime inperari potest. Cibus | |
| esse debet lenis: ad purganda tamen ulcera interdum caseus ex melle | |
| recte datur. |