| Digitorum autem uetera ulcera commodissime curantur | 6.19.1.1 |
| aut Lycio aut amurca cocta, cum utrilibet uinum adiectum est. In | |
| isdem recedere ab ungue caruncula cum magno dolore consueuit: | |
| pterygion Graeci appellant.—Oportet alumen Melinum rotundum | |
| in aqua liquare, donec mellis crassitudinem habeat; tum quantum | 5 |
| eius aridi fuit, tantundem mellis infundere, et rudicula miscere, donec | |
| similis croco color ef<f>iat, eoque inlinere. Quidam * ad eundem usum | |
| decoquere simul malunt, cum paria pondera aluminis aridi et mellis | |
| miscuerunt. Si hac ratione ea non exciderunt, excidenda sunt; deinde | 2.1 |
| digiti fouendi aqua ex uerbenis, inponendumque super medicamentum | |
| ita factum: chalcitis, mal<i>corium, squama aeris excipiuntur fico pin- | |
| gui leniter cocta ex melle; aut chartae combustae, auripigmenti, | |
| sulpuris ignem non experti par modus cerato miscetur ex murteo facto; | 5 |
| aut aeruginis rasae P. 𐆖 I, squamae P. 𐆖 II mellis cyatho coguntur; | |
| aut pares portiones miscentur saxi calcis, chalcitidis, auripigmenti. | |
| Quicquid horum impositum est, tegendum linteolo aqua madefacto | |
| est. Tertio die digitus resoluendus, et si quid aridi est, iterum exci- | 3.1 |
| dendum, similisque adhibenda curatio est. Si non uincitur, purgan- | |
| dum est scalpello tenuibusque ferramentis adurendum e<t> sicut reli- | |
| qua usta curandum est. |