| Lingua uero quibusdam cum subiecta parte a primo [natali] | 7.12.4.1 |
| die uincta est, qui ob id <n>e loqui quidem possunt.—Horum ex- | |
| trema lingua uolsella prehendenda est, sub eaque membrana inci- | |
| denda, magna cura habita, ne uenae quae iuxta sunt uiolent<ur> et | |
| profusio[ne] sanguinis noceat. Reliqua curatio uulneris in prioribus | 5 |
| posita est. Et plerique quidem ubi consanuerunt, locuntur: ego | |
| autem cognoui, qui succisa lingua cum abunde super dentes eam | |
| promeret, non tamen loquendi facultatem consecutus est. Adeo in | |
| medicina, etiam ubi perpetuum est, quod fieri debet, non tamen perpe- | |
| tuum est id, quod sequi conuenit. | 10 |