| In c<r>ure aeque ad rem pertinet alterum saltem os integrum | 8.10.5a.1 |
| manere. Commune uero ei femorique est quod, ubi deligatum est, in | |
| canalem coniciendum est. Is canalis et inferiore parte f<ora>mina <II> | |
| habere debet, per quae, si quis umor excesserit, descendat; et a planta | |
| moram, quae simul et sustineat eam et delabi non patiatur; et a | 5 |
| lateribus caua, per quae loris datis morae quaedam crus femurque, ut | |
| collocatum est, detinea<n>t. Esse etiam is debet a planta, si crus frac- | 5b.1 |
| tum est; circa poplitem, si femur, usque ad coxam; si iuxta superius | |
| caput femoris, sic, ut ipsa quoque e<i> coxa <ins>it. Neque tamen ignorari | |
| oportet, si femur fractum est, fieri breuius, quia numquam in anti<c>um | |
| statum reuertitur, summisque digitis postea cruris eius insisti: sed | 5 |
| multo tamen f<oed>ior debilitas est, ubi fortunae neglegentia quoque | |
| accessit. |