| Haec facienda sunt in is casibus, ubi sine uulnere ossa | 8.25.1.1 |
| exciderunt. * * * Hic quoque et ingens periculum est, et eo grauius, | |
| quo maius membrum est, quoue ualidioribus neruis aut musculis con- | |
| tinetur. Ideoque <in> umeris femoribusque metus mortis est: ac, si re- | 2.1 |
| posita e<i>s ossa sunt, spes nulla est; <si> non reposita, tamen nonnullum | |
| periculum est; eoque maior in utroque timor est, quo propius uulnus | |
| articulo est. Hippocrates nihil t<u>to reponi posse praeter digitos et | |
| plantas et manuus dixit, atque in his quoque diligenter esse agendum, | 5 |
| ne praecipitarent. Quidam brachia quoque et crura reposuerunt; et | 3.1 |
| ne cancri distentionesque neruorum orirentur, sub quibus <in> eius- | |
| modi casu f<e>re mors matura e<s>t, sanguinem ex brachio miserunt. | |
| Verum ne digitus quidem, in quo minimum ut malum, sic etiam | |
| periculum est, reponi debet, aut in inflammatione aut postea, cum | 5 |
| iam uetus res est. Sic quoque reposito osse nerui <ubi> distendun- | 4.1 |
| tur, rursus id protinus expellendum est. Omne autem membrum, quod | |
| cum uulnere loco motum neque repositum est, sic iacere conuenit, ut | |
| maxime cubantem iuuat; tantum ne moueatur neue dependeat. In | |
| omnique tali mo<rb>o magnum ex longa fame praesidium est, deinde | 5 |
| ex curatione eadem, quae proposita est, ubi ossibus fractis | |
| uulnus accessit. Si nudum os eminet, impedimento semper futurum | 5.1 |
| est: id<eo> quod excedit abscidendum est, inponendaque super arida | |
| linamenta sunt et medicamenta non pinguia, donec quae sola esse in | |
| eiusmodi re sanitas potest, ueniat: nam et debilitas sequitur et tenuis | |
| cicatrix inducitur, quae necesse est facile noxae postea pateat. | 5 |