Haec facienda sunt in is casibus, ubi sine uulnere ossa
|
8.25.1.1
|
exciderunt. * * * Hic quoque et ingens periculum est, et eo grauius,
|
|
quo maius membrum est, quoue ualidioribus neruis aut musculis con-
|
|
tinetur. Ideoque <in> umeris femoribusque metus mortis est: ac, si re-
|
2.1
|
posita e<i>s ossa sunt, spes nulla est; <si> non reposita, tamen nonnullum
|
|
periculum est; eoque maior in utroque timor est, quo propius uulnus
|
|
articulo est. Hippocrates nihil t<u>to reponi posse praeter digitos et
|
|
plantas et manuus dixit, atque in his quoque diligenter esse agendum,
|
5
|
ne praecipitarent. Quidam brachia quoque et crura reposuerunt; et
|
3.1
|
ne cancri distentionesque neruorum orirentur, sub quibus <in> eius-
|
|
modi casu f<e>re mors matura e<s>t, sanguinem ex brachio miserunt.
|
|
Verum ne digitus quidem, in quo minimum ut malum, sic etiam
|
|
periculum est, reponi debet, aut in inflammatione aut postea, cum
|
5
|
iam uetus res est. Sic quoque reposito osse nerui <ubi> distendun-
|
4.1
|
tur, rursus id protinus expellendum est. Omne autem membrum, quod
|
|
cum uulnere loco motum neque repositum est, sic iacere conuenit, ut
|
|
maxime cubantem iuuat; tantum ne moueatur neue dependeat. In
|
|
omnique tali mo<rb>o magnum ex longa fame praesidium est, deinde
|
5
|
ex curatione eadem, quae proposita est, ubi ossibus fractis
|
|
uulnus accessit. Si nudum os eminet, impedimento semper futurum
|
5.1
|
est: id<eo> quod excedit abscidendum est, inponendaque super arida
|
|
linamenta sunt et medicamenta non pinguia, donec quae sola esse in
|
|
eiusmodi re sanitas potest, ueniat: nam et debilitas sequitur et tenuis
|
|
cicatrix inducitur, quae necesse est facile noxae postea pateat.
|
5
|