| Febrem autem ardentem, quam Graeci causoden uocant, subitus | 2.8.19.1 |
| horror exsoluit. Si in febre aures obtunsae sunt, si sanguis naribus | |
| fluxit, aut uenter resolutus est, illud malum desinit ex toto. Nihil | |
| plus aduersus surditatem quam biliosa aluus potest. Quibus in fistula | 20.1 |
| urinae <uel>uti minutiores abscessus, quos ΦΥΜΑΤΑ uocant, esse coe- | |
| perunt, is, ubi pus ea parte profluxit, sanitas redditur. |