| In pulmonis morbo, si sputum primis diebus non fuit, deinde | 2.8.22.1 |
| a septimo die coepit et ultra septimum mansit, periculosum est; quan- | |
| toque magis mixtos neque inter se diductos colores habet, tanto de- | |
| terius. Et tamen nihil peius est quam sincerum id edi, siue rufum est | |
| siue cruentum siue album siue glutinosum siue pallidum siue spu- | 5 |
| mans; nigrum tamen pessimum est. In eodem morbo periculosa sunt | |
| tussis, destillatio, etiam quod alias salutare habetur, sternumentum; | |
| periculosissimumque est, si haec secuta subita deiectio est. |