| Si sine causa longus dolor capitis est, et in ceruices ac scapulas | 2.8.36.1 |
| transit, rursusque in caput reuertitur, aut a capite ad ceruices scapulas- | |
| que peruenit, perniciosus est, nisi uomicam aliquam excitauit, sic ut | |
| pus extussiretur, aut nisi sanguis aliqua parte prorupit, aut nisi in | |
| capite multa porrigo totoue corpore pustulae ortae sunt. Aeque ma- | 37.1 |
| gnum malum est, ubi torpor atque prurigo peruagantur, modo per | |
| totum caput, modo in parte, aut sensus alicuius ibi quasi frigoris est, | |
| eaque ad summam quoque linguam perueniunt. Et cum in isdem ab- | |
| scessibus auxilium sit, eo difficilior sanitas est, quo minus saepe sub | 5 |
| his malis illi subsecuntur. |