| Ut uuae acinorum genera conplura habeant. | |
| Est etiam genus insitionis, quod uuas tales creat, in | 9.1.1 |
| quibus uarii generis ac saporis colorisque reperiuntur acini. | |
| hoc autem ratione tali efficitur: quattuor uel quinque, siue | |
| etiam plures uoles, uirgas diuersi generis sumito easque | |
| diligenter et aequaliter conpositas conligato, deinde in tu- | 5 |
| bulum fictilem uel cornu arte inserito, ita ut aliquantum | |
| extent ab utraque parte easque partes, quae extabunt, re- | |
| soluito, in scrobem deinde ponito et terra stercorata obru- | |
| ito ac rigato, donec gemmas agant. cum inter se uirgae | 2.1 |
| cohaeserint, post biennium aut triennium facta iam unitate | |
| dissolues tubulum et circa medium fere crus, ubi maxime | |
| uidebuntur coisse, uitem serra praecidito et plagam leuato | |
| terramque minutam aggerato, ita ut tribus digitis alte pla- | 5 |
| gam operiat; ex eo codice cum egerit coles, duos optimos | |
| submittito, reliquos deicito; sic uuae nascentur, quales pro- | |
| posuimus. |