| Vineam quo modo putes. | |
| Vindemia facta statim putare incipito ferramentis quam | 10.1.1 |
| optimis et acutissimis; ita plagae leues fient neque in uite | |
| aqua consistere poterit, quae simulatque inmorata est, cor- | |
| rumpit uitem uermesque et alia creat animalia, quae ma- | |
| teriam exedunt. plagas autem rotundas facito; nam celerius | 5 |
| cicatricem ducunt. sarmenta lata, uetera, male nata, con- | 2.1 |
| torta, omnia haec praecidito; nouella et fructuaria et in- | |
| terdum subolem idoneam, si iam superficies parum ualebit, | |
| submittito brachiaque conseruato. quam celerrime poteris, | |
| putationem perficito. arida et uetera, falce quae amputari | 5 |
| non possunt, acuta dolabra abradito. in agro macro et sicco | |
| uineam inbecillam ante brumam putato; quam partem non de- | |
| putaueris, circa Kal. Februarias repetito. ab Idibus Decem- | |
| bribus ad Idus Ianuarias ferro tangi uitem et arborem non | |
| conuenit. cum uitem putabis, inter duas gemmas secato; nam | 3.1 |
| si iuxta ipsam gemmam secueris, laborabit nec materiem | |
| citabit. cicatrix autem semper deorsum spectet; ita neque | |
| aqua neque sole laborabit humoremque recte capiet. in | |
| agro crasso ualidaque uinea plures gemmas et palmas re- | 5 |
| linquito, in exili pauciores. sicubi in uite brachium deside- | |
| rabitur, falce acuta semel aut bis eo loco alte instar digiti | |
| mucrone ferito. brachium quamuis longum caue totum tol- | |
| las, nisi si totum aruerit. |