| De pampinatione. | |
| Vineam quam putare tam bene pampinare utile est; | 11.1.1 |
| nam et materiae, quae fructum habent, melius conualescunt | |
| et putatio sequentis anni expeditior, tum etiam uitis minus | |
| cicatricosa fit, quoniam quod uiride et tenerum decerpitur, | |
| protinus conualescit. super haec quo melius maturescat, | 5 |
| ante dies decem, quam uinea florere incipit, pampina- | |
| tam habeto. quicquid superuacui enatum fuerit, tollito. | |
| quod in cacumine aut in brachiis natum erit, decerpito, | |
| dumtaxat quae uuam non habebunt. cacumina uirgarum, | |
| ne luxurientur, demutilato. uuas, quae meridiem aut occi- | 10 |
| dentem spectabunt, ne praeurantur, suo sibi pampino tegito. | |
| Simulatque uua uariari coeperit, fodito tertiam fos- | 12.1.1 |
| suram et cum iam maturescet, ante meridiem, priusquam | |
| calere incipiet, cum desierit, post meridiem fodito pulue- | |
| remque excitato; ea res et a sole et a nebula maxime | |
| uuam defendit. lutulentam terram neque arare neque fo- | 5 |
| dere oportet, quia ualde durescit et finditur. bidentibus | 2.1 |
| terram uertere utilius est, quam aratro. bidens aequaliter | |
| totam terram uertit; aratrum praeterquam quod scamna | |
| facit, tum etiam boues, qui arant, aliquantum uirgarum et | |
| interdum totas uites frangunt. finis autem fodiendi uineam | 5 |
| nullus est; nam quanto saepius foderis, tanto uberiorem | |
| fructum reperies. |