| Quo modo semina legas. | |
| Semina lege, ne minus crassa, quam manubrium est | 20.1.1 |
| bidentis, recta, leuia, procera, sine ulceribus, integro libro. | |
| ea bene et celeriter conprehendunt. semina si ex arboribus | |
| sumes, de iis potissimum sumito, quae omnibus annis bonos | |
| et uberes ferunt fructus. obseruabis autem ab humeris, qui | 5 |
| sunt contra solem orientem, ut eosdem decerpas. sed si cum | |
| radice plantam posueris, incrementum ei <mai>us futurum quam | |
| ceteris senties. arbos insita fructuosior, quam quae insita non | 2.1 |
| est, id est, quam quae ramis aut plantis ponitur. prius- | |
| quam arbusculas transferas, rubrica uel alia qualibet re sig- | |
| nato, ut isdem uentis, quibus ante steterunt, constituas eas, | |
| curamque adhibeto, ut ab superiore et sicciore et exiliore | 5 |
| in planiorem, humidiorem, pinguiorem agrum transferas. | |
| semina trifurca maxime ponito; ea extent supra terram tri- | |
| bus pedibus. si in eodem scrobe duas aut tres arbusculas | |
| ponere uoles, curato, ne inter se contingant; nam ita uer- | |
| mibus interibunt. cum semina depones, dextra sinistraque | 3.1 |
| usque in imum scrobem fasciculos sarmentorum brachii hu- | |
| mani crassitudine deponito, ita ut supra terram paululum | |
| extent, per quos aestate paruo labore aquam radicibus sub- | |
| ministres. arbores aut semina <cum> radicibus autumno serito | 5 |
| circa Idus Octobres. taleas et ramos uere, antequam ger- | |
| minare arbores incipiunt, deponito. sed ne tinea molesta | |
| sit seminibus ficulneis, in imum scrobem taleam lentisci, ita | |
| ut cacumen eius deorsum spectet, obruito. |