| De cytiso. | |
| Cytisum, quod Graeci aut zeas aut carnicin aut tripha- | 28.1.1 |
| rin uocant, quam plurimum habere expedit, quod gallinis, | |
| apibus, ouibus, capris, bubus quoque et omni generi pecu- | |
| dum utilissimum est, quod ex eo cito pinguescit et lactis | |
| plurimum praebet ouibus, tum etiam octo mensibus uiridi | 5 |
| eo pabulo uti et postea arido possis. praeterea in quolibet | |
| agro quamuis macerrimo celeriter conprehendit omnemque | |
| iniuriam sine noxa patitur. mulieres quidem, si lactis inopia | 2.1 |
| premuntur, cytisum aridum in aqua macerari oportet; cum | |
| tota nocte permaduerit, postero die expressi suci ternas | |
| heminas permisceri modico uino atque ita potandum dare; | |
| sic et ipsae ualebunt et pueri abundantia lactis confirma- | 5 |
| buntur. satio autem cytisi uel autumno circa Idus Octobres | |
| uel uere fieri potest. cum terram bene subegeris, in modum | 3.1 |
| olerum areas facito ibique uelut ocimum semen cytisi au- | |
| tumno serito; plantas deinde uere disponito, ita ut inter se | |
| quoquouersus quattuor pedum spatio distent. si semen non | |
| habueris, cacumina cytisorum uere disponito, stercoratam | 5 |
| terram circa aggerato. si pluuia non incesserit, rigato quin- | |
| decim proximis diebus. simul ac nouam frondem agere coe- | |
| perit, sarrito. post triennium deinde caedito et pecori prae- | |
| beto. equo abunde est uiridis pondo quindecim, boui pondo | 4.1 |
| uiginti caeterisque pecudibus pro portione uirium. potest | |
| autem etiam circa saepem <agri satis commode ramis cytisus | |
| seri, quoniam facile conprehendit et sustinet iniuriam.> ari- | |
| dum si dabis, exiguius dato, quoniam maiores uires habet, | 5 |
| priusque aqua macerato et exemptum paleis permisceto. | |
| cytisum, quod aridum facere uoles, circa mensem Sep- | |
| tembrem, cum semen eius grandescere incipiet, caedito. | |
| paucis deinde horis, dum flaccescat, in sole habeto. deinde | |
| in umbra adsiccato et ita condito. | 10 |