| De harundine. | |
| Harundo optime seritur, quos alii bulbos, alii oculos | 29.1.5 |
| uocant. simulatque terram bipalio repastinaueris, radicem | |
| harundinis acuta falce praesectam inpendenti pluuia dispo- | |
| nito. sunt, qui harundines integras sternant, quoniam ex | 2.1 |
| omnibus nodis strata harundines emittat. sed fere hoc ge- | |
| nus euanidam exilemque et humilem harundinem adfert. | |
| melior itaque satio est ea, quam prius demonstrauimus. | |
| placet autem omnibus annis, simul harundinem cecideris, | 5 |
| locum alte et aequaliter confodere atque ita rigare. |