| Terram nec senescere nec fatigari si stercores | |
| Quaeris ex me, P. Siluine, quod ego sine cunctatione | 2.1.1.1 |
| non recuso docere, cur priore libro ueterem opinionem | |
| fere omnium, qui de cultu agrorum locuti sunt, a principio | |
| confestim reppulerim falsamque sententiam repudiauerim | |
| censentium longo aeui situ longique iam temporis exerci- | 5 |
| tatione fatigatam et effetam humum consenuisse. nec te | 2.1 |
| ignoro cum et aliorum inlustrium scriptorum tum praecipue | |
| Tremeli auctoritatem reuereri, qui, cum plurima rusticarum | |
| rerum praecepta simul eleganter et scite memoriae prodi- | |
| derit, uidelicet inlectus nimio fauore priscorum de simili | 5 |
| materia disserentium falso credidit, parentem omnium ter- | |
| ram sicut muliebrem sexum aetate anili iam confectam | |
| progenerandis esse fetibus inhabilem. quod ipse quoque | |
| confiterer, si in totum nullae fruges prouenirent. nam et | 3.1 |
| hominis tum demum declaratur sterile senium, non cum | |
| desinit mulier trigeminos aut geminos parere, sed cum | |
| omnino nullum conceptum edere ualet. itaque transactis | |
| iuuentae temporibus, etiam si longa uita superest, partus | 5 |
| tamen annis denegatus non restituitur. at e contrario | |
| seu sponte seu quolibet casu derelicta humus, cum est | |
| repetita cultu, magno faenore cessatorum colono respondet. | |
| non ergo est exiguarum frugum causa terrae uetustas, si | 4.1 |
| modo, cum semel inuasit senectus, regressum non habet | |
| nec reuirescere aut repubescere potest, sed ne lassitudo | |
| quidem soli minuit agricolae fructum. neque enim pru- | |
| dentis est adduci tamquam in hominibus nimiae corporis | 5 |
| exercitationi aut oneris alicuius ponderi, sic cultibus et | |
| agitationibus agrorum fatigationem succedere. quid ergo | 5.1 |
| est, inquis, quod adseuerat Tremelius, intacta et siluestria | |
| loca, cum primum ceperint cultum, exuberare, mox deinde | |
| non ita respondere labori colonorum? uidet sine dubio, | |
| quid eueniat, sed cur id accidat, non peruidet. neque | 5 |
| enim idcirco rudis et modo ex siluestri habitu in aruum | |
| transducta fecundior haberi terra debet, quod sit requie- | |
| tior et iunior, sed quod multorum annorum frondibus et | |
| herbis, quas suapte natura progenerabat, uelut saginata | |
| largioribus pabulis facilius edendis educandisque frugibus | 10 |
| sufficit. at cum perruptae rastris et aratris radices her- | 6.1 |
| barum ferroque succisa nemora frondibus suis desierunt | |
| alere matrem, quaeque temporibus autumni frutectis et | |
| arboribus delapsa folia superiaciebantur, mox conuersa | |
| uomeribus et inferiori solo, quod plerumque est exilius, | 5 |
| permixta atque absumpta sunt, sequitur, ut destituta pri- | |
| stinis alimentis macrescat humus. non igitur fatigatione, | 7.1 |
| quem ad modum plurimi crediderunt, nec senio, sed nostra | |
| scilicet inertia minus benigne nobis arua respondent. licet | |
| enim maiorem fructum percipere, si frequenti et tempestiua | |
| et modica sterceratione terra refoueatur. de cuius cultu | 5 |
| dicturos nos priori uolumine polliciti iam nunc disse- | |
| remus. |