| LIBER QVARTVS REI RVSTICAE SVRCVLARIS | |
| SECVNDVS: | |
| contra opinionem Attici et Celsi non esse satis altos scro- | 11.ca.4.1 |
| bes bipedaneos uineaticis seminibus | |
| non oportere unius uiuiradicis materiis duos palos uestire, | |
| sed singula semina singulis adminiculis esse contri- | |
| buenda | 5 |
| nouam constitutionem uineae, nisi magna et adsidua cura | |
| adiuuetur, celeriter interire | |
| prosterni uitem in scrobe et recuruatam usque ab imo solo | |
| rectam calamo adplicari oportere | |
| a consitione omnibus mensibus diligenter fodiendum esse | 10 |
| non esse conmittendum, ut in nouella uinea herbae nascantur | |
| ita pampinandas esse uiuiradices, ut ad unam materiam | |
| redigantur | |
| eandem pampinationem malleolis adhibendam | |
| tempestiuam pampinationem esse, quae ita tenera est, ut | 15 |
| digito palmites facile deiciantur | |
| non oportere per aestatem falce pampinos adnotare | |
| per autumnum ablaqueandum esse utique primo quinquennio | |
| nouellam uineam ante brumam coaequandam | |
| ablaqueata uinea quem ad modum aestiuae ridiculae am- | 20 |
| putentur | |
| quem ad modum nouella uinea putetur | |
| quod sit optimum tempus putandi | |
| quo modo malleolus resecandus sit | |
| quem ad modum uitis adliganda sit | 25 |
| quem ad modum pampinanda sit uinea | |
| quam alte cantherius leuandus sit | |
| quem ad modum malleolis iugum inponendum sit | |
| quem ad modum nouella uinea frequentanda et propagines | |
| faciendae sint | 30 |
| quo tempore et cuius aetatis uiuiradix transferenda sit | |
| quem ad modum ex harundinibus iugum faciendum sit | |
| quem ad modum in hortulos uineae diuidendae sint | |
| quem ad modum ueteraneae uineae restituantur | |
| quem ad modum eaedem putentur quaeque bonus uinitor | 35 |
| in constituenda uinea aut uitare aut sequi debeat | |
| quem ad modum pampinari debeat | |
| quot fossuris excoli | |
| de inserendis tuendisque uineis | |
| de salictis faciendis | 40 |
| de genistis conserendis | |
| de harundinetis | |
| de castanietis |