| Oliua alba ex muria | |
| Posias oliuas uel regias sine macula quam candidissimas manu | 12.49.4.1 |
| <s>tringito et eligito; deinde, substrato faeniculo, in amphoram | |
| coicito, intermixti<s> seminibus lentisci nec minus faeniculi, et, | |
| cum ad fauces [u]uas repleueris, adicito muriam duram; tum, | |
| spissamento facto de harundinum foliis, oliuam premito, ut infra ius | 5 |
| mersa sit, et iterum infundito muriam duram, dum ad summum | |
| amphorae labrum perueniat. | |
| at haec oliua per se parum iucunda | 5.1 |
| est, sed ad eas condituras, quae lautioribus mensis adhibentur, | |
| idonea maxime est: nam cum res exegit, de amphora promitur et | |
| contusa recipit quamcumque uolueris condituram. plerumque | |
| tamen sectiuum porrum et rutam cum apio tenero et mentam | 5 |
| minute concidunt et contusis oliuis miscent[ur], deinde exiguum | |
| aceti piperati et plusculum mellis aut mulsi adiciunt oleumque | |
| uiride inrorant[ur]. atque ita fasciculo apii uiridis contegitur. |