| De epytyris faciendis | |
| Est et illud conditurae genus, quod in ciuitatibus Graecis ple- | 12.49.9.1 |
| rumque usurpatur, idque uocant epytyrum: oliua pausea uel or- | |
| chi<t>a, cum primum ex albo decolora[n]tur fitque luteola, sereno | |
| caelo manu destringitur et in cannis uno die sub umbra expanditur | |
| et, si qui adhaerent pediculi foliaque aut surculi, leguntur; postero | 5 |
| die cribratur et nouo fisco inclusa prelo supponitur uehementerque | |
| premitur, ut exudet, quantulumcumque habet amurgae. | |
| pati- | 10.1 |
| mur autem nonnumquam tota nocte et postero die pondere pressam | |
| bacam uelut exaniari; tum, resolutis corticulis, eximimus eam, et in | |
| singulos modios oliuae triti salis cocti singulos sextarios infundimus, | |
| itemque lentisci semen rutaeque et faeniculi folia sub umbra siccata, | 5 |
| quanta satis uidentur, concisa minute admiscemus; patimurque | |
| horis tribus, dum aliquatenus baca salem conbibat; tum superfundi- | |
| mus boni saporis oleum, ita ut obruat oliuam, et faeniculi aridi | |
| fasciculum deprimimus, ut ius supernatet. | |
| huic autem condi- | 11.1 |
| turae uasa noua fictilia sine pice praeparantur; quae ne[c] possi<n>t | |
| oleum sorbere, tamquam oliuariae metretae imbuuntur liquida | |
| gum<mi> et adsicca<n>tur. |