| Nigrarum oliuarum compositio | |
| Paus<e>ae bacae uel orchitae, nonnullis regionibus etiam Naeuiae, | 12.50.1.5 |
| conuiuiorum epulis praeparantur; has igitur, cum iam nigruerint | |
| nec adhuc tamen permaturae fuerint, sereno caelo destringere manu | |
| conuenit lectasque cribrare et secernere, quaecumque maculosae, | |
| uitiosae minorisue incrementi uidebuntur. | |
| deinde in singulos | 2.1 |
| modios oliuae salis integri ternas heminas adicere et in uimineos | |
| qualos confundere et, superposito copioso sale, ita uti oliuam conte- | |
| gat, xl dies pati consudescere atque omnem amurcam extillare; | |
| postea in alueum diffundere mundaque spongea salem, ne perueniat, | 5 |
| detergere; tum in uas adicere e<t> sapa uel defruto amphoram replere, | |
| superposito spissamento aridi faeniculi, quod oliuam deprimat. | |
| plerique tamen tres partes defruti aut mellis et unam miscent | 3.1 |
| aceti, aliqui duas partes et unam aceti, et eo [que] condiunt iure. |