| Aliter | |
| Ligustici unciam, passae uuae, detractis uinaceis, sextantem, | 12.59.5.1 |
| mentae aridae sextantem, piperis albi uel nigri quadrantem; haec, si | |
| maiorem inpensam uitabis, possunt melli admisceri et ita seruari. at | |
| si pretiosius oxyporum facere uoles, haec eadem cum superiore | |
| compositione miscebis et ita in usum repones; quod si etiam Syria- | 5 |
| cum lasar habueris, pro silphio melius adicies pondo semunciam. | |
| Clausulam peracti operis mei, Publi Siluine, non alienum puto | ep.1.1 |
| indicem lecturis, si modo fuerint, qui dignentur ista cognoscere, | |
| nihil dubitasse me paene infinita esse, quae potuerint huic inseri | |
| materiae, uerum ea, quae maxime uidebantur necessaria, memoriae | |
| tradenda censuisse. nec tamen ca<pit homi>nis natura[m] cuncta- | 5 |
| rum rerum prudentiam: nam etiam quicumque sunt habiti morta- | |
| lium sapientissimi, multa scisse dicuntur, non omnia. |