| Perdicca perducto in urbem exercitu | 10.10.1.1 |
| consilium principum virorum habuit, in quo | |
| imperium ita dividi placuit, ut rex quidem | |
| summam eius obtineret, satrapes Ptolomaeus | |
| Aegypti <esset> et Africae gentium, quae in di- | 5 |
| cione erant. | |
| Laomedonti Syria cum Phoenice | 2.1 |
| data est, Philotae Cilicia destinata, Lyciam | |
| cum Pamphylia et maiore Phrygia obtinere ius- | |
| sus Antigonus, in Cariam Cassander, Menan- | |
| der in Lydiam missi. Phrygiam minorem Hel- | 5 |
| lesponto adiunctam Leonnati provinciam esse | |
| iusserunt. | |
| Cappadocia Eumeni cum Paphla- | 3.1 |
| gonia cessit; praeceptum est, ut regionem eam | |
| usque ad Trapezunta defenderet, bellum cum | |
| Ariarathe gereret: solus hic detrectabat impe- | |
| rium. | 5 |
| Pithon Mediam, Lysimachus Thraciam | 4.1 |
| adpositasque Thraciae Ponticas gentes obtinere | |
| iussi. Qui Indiae quique Bactris et Sogdianis | |
| ceterisque aut Oceani aut Rubri maris accolis | |
| praeerant, quibus quisque finibus habuisset im- | 5 |
| perium, obtinerent decretum est; Perdicca ut | |
| cum rege esset copiisque praeesset, quae regem | |
| sequebantur. | |
| Credidere quidam testamento | 5.1 |
| Alexandri distributas esse provincias; sed fa- | |
| mam eius rei, quamquam ab auctoribus tradita | |
| est, vanam fuisse comperimus. | |
| Et quidem suas, | 6.1 |
| <quas> quisque opes divisis imperii partibus tue- | |
| bantur, ipsi fundaverant, si umquam adversus | |
| immodicas cupiditates terminus staret. | |
| Quippe | 7.1 |
| paulo ante regis ministri specie imperii alieni | |
| procurandi singuli ingentia invaserant regna | |
| sublatis certaminum causis, cum et omnes eius- | |
| dem gentis essent et a ceteris sui quisque im- | 5 |
| perii regione discreti. | |
| Sed difficile erat eo con- | 8.1 |
| tentos esse, quod obtulerat occasio: quippe sor- | |
| dent prima quaeque, cum maiora sperantur. | |
| Itaque omnibus expeditius videbatur augere | |
| regna, quam fuisset accipere. | 5 |
| Septimus dies erat, ex quo corpus regis iace- | 9.1 |
| bat in solio, curis omnium ad formandum pu- | |
| blicum statum a tam sollemni munere aversis. | |
| Et non alia quam Mesopotamiae regione fer- | 10.1 |
| vidior aestus existit, adeo ut pleraque animalia, | |
| quae in nudo solo deprendit, extinguat: tantus | |
| est vapor solis et caeli, quo cuncta velut igne | |
| torrentur. | 5 |
| Fontes aquarum et rari sunt et in- | 11.1 |
| colentium fraude celantur: ipsis usus patet, ig- | |
| notus est advenis. | |
| Traditum magis quam cre- | 12.1 |
| ditum refero: ut tandem curare corpus exani- | |
| mum amicis vacavit, nulla tabe, ne minimo qui- | |
| dem livore corruptum videre, qui intraverant. | |
| Vigor quoque, qui constat ex spiritu, nondum | 5 |
| destituerat vultum. | |
| Itaque Aegyptii Chal- | 13.1 |
| daeique iussi corpus suo more curare primo non | |
| sunt ausi admovere velut spiranti manus. Dein- | |
| de precati, ut ius fasque esset mortalibus at- | |
| trectare deum, purgavere corpus, repletumque | 5 |
| est odoribus aureum solium et capiti adiecta | |
| fortunae eius insignia. | |
| Veneno necatum esse | 14.1 |
| credidere plerique: filium Antipatri inter mi- | |
| nistros, Iollam nomine, patris iussu dedisse. | |
| Saepe certe audita erat vox Alexandri Anti- | |
| patrum regium adfectare fastigium maiorem- | 5 |
| que esse praefecti opibus ac titulo Spartanae | |
| victoriae inflatum, omnia a se data adserentem | |
| sibi; | |
| credebant etiam Craterum cum veterum | 15.1 |
| militum manu ad interficiendum eum missum. | |
| Vim autem veneni, quod in Macedonia gigni- | 16.1 |
| tur, talem esse constat, ut ferrum quoque exu- | |
| rat; ungulam iumenti dumtaxat patientem esse | |
| constat suci. | |
| Stygem appellant fontem, ex | 17.1 |
| quo pestiferum virus emanat. Hoc per Cassan- | |
| drum adlatum traditumque fratri Iollae et ab | |
| eo supremae regis potioni inditum. | |
| Haec, ut- | 18.1 |
| cumque sunt credita, eorum, quos rumor asper- | |
| serat, mox potentia extinxit. Regnum enim | |
| Macedoniae Antipater et Graeciam quoque in- | |
| vasit; | 5 |
| suboles deinde excepit interfectis omni- | 19.1 |
| bus, quicumque Alexandrum etiam longinqua | |
| cognatione contigerant. | |
| Ceterum corpus eius a Ptolomaeo, cui Ae- | 20.1 |
| gyptus cesserat, Memphim et inde paucis post | |
| annis Alexandream translatum est, omnisque | |
| memoriae ac nomini honos habetur. |