| AD HECTORIS TVMVLVM | |
| Martia progenies, Hector, tellure sub ima | 1.1 |
| fas audire tamen si mea uerba tibi, | |
| respira, quoniam uindex tibi contigit heres, | |
| qui patriae famam proferat usque tuae. | |
| Ilios en surgit rursum inclita, gens colit illam | 5 |
| te Marte inferior, Martis amica tamen. | |
| Myrmidonas periisse omnes dic, Hector, Achilli, | |
| Thessaliam et magnis esse sub Aeneadis. | |
| DE PVERO GLACIE PEREMPTO | |
| Thrax puer adstricto glacie cum luderet Hebro, | 2.1 |
| frigore frenatas pondere rupit aquas | |
| cumque imae partes fundo raperentur ab imo, | |
| abscidit a iugulo lubrica testa caput. | |
| quod mox inuentum mater cum conderet igni, | 5 |
| 'hoc peperi flammis, cetera' dixit 'aquis'. | |
| me miseram! plus amnis habet solumque reliquit, | |
| quo nati mater nosceret interitum. |