| BAEBI ITALICI ILIAS | |
| Iram pande mihi Pelidae, Diva, superbi, | 1 |
| Tristia quae miseris iniecit funera Grais | |
| Atque animas fortes heroum tradidit Orco | |
| Latrantumque dedit rostris volucrumque trahendos | |
| Illorum exsangues inhumatis ossibus artus. | 5 |
| Confiebat enim summi sententia regis, | |
| †Protulerant ex quo discordia pectora turbas, | |
| Sceptriger Atrides et bello clarus Achilles. | |
| quis deus hos ira tristi contendere iussit? | |
| Latonae et magni proles Iovis. ille Pelasgum | 10 |
| infestus regi pestem in praecordia misit | |
| implicuitque gravi Danaorum corpora morbo. | |
| nam quondam Chryses, sollemni tempora vitta | |
| implicitus, raptae flevit solacia natae | |
| invisosque dies invisaque tempora noctis | 15 |
| egit et assiduis implevit questibus auras. | |
| postquam nulla dies animum maerore levabat | |
| nullaque lenibant patrios solacia fletus, | |
| castra petit Danaum genibusque affusus Atridae | |
| per superos regnique decus miserabilis orat, | 20 |
| ut sibi causa suae reddatur nata salutis. | |
| dona simul praefert. vincuntur fletibus eius | |
| Myrmidones reddique patri Chryseida censent. | |
| sed negat Atrides Chrysenque excedere castris | |
| despecta pietate iubet; ferus ossibus imis | 25 |
| haeret amor spernitque preces damnosa libido. | |
| contemptus repetit Phoebeia templa sacerdos | |
| squalidaque infestis maerens secat unguibus ora | |
| dilaceratque comas annosaque tempora plangit. | |
| mox ubi depositi gemitus lacrimaeque quierunt, | 30 |
| Fatidici his sacras compellat vocibus aures: | |
| 'quid coluisse mihi tua, Delphice, numina prodest | |
| aut castam multos vitam duxisse per annos? | |
| quidve iuvat sacros posuisse altaribus ignes, | |
| si tuus externo iam spernor ab hoste sacerdos? | 35 |
| en, haec desertae redduntur dona senectae? | |
| si gratus tibi sum, sim te sub vindice tutus. | |
| aut si qua, ut luerem sub acerbo crimine poenas, | |
| inscius admisi, cur o tua dextera cessat? | |
| posco sacros arcus: in me tua derige tela; | 40 |
| auctor mortis erit certe deus. ecce merentem | |
| fige patrem: cur nata luit peccata parentis | |
| atque hostis duri patitur miseranda cubile?' | |
| dixerat. ille sui motus prece vatis acerbis | |
| luctibus infestat Danaos pestemque per omnes | 45 |
| immittit populos: vulgus ruit undique Graium | |
| vixque rogis superest tellus, vix ignibus aer; | |
| deerat ager tumulis. iam noctis sidera nonae | |
| transierant decimusque dies patefecerat orbem, | |
| cum Danaum proceres in coetum clarus Achilles | 50 |
| convocat et causas hortatur pestis iniquae | |
| edere Thestoriden. tunc Calchas numina divum | |
| consulit et causam pariter finemque malorum | |
| invenit effarique verens ope tutus Achillis | |
| haec ait 'infesti placemus numina Phoebi | 55 |
| reddamusque pio castam Chryseida patri, | |
| si volumus, Danai, portus intrare salutis'. | |
| dixerat; exarsit subito violentia regis: | |
| Thestoriden dictis primum compellat amaris | |
| mendacemque vocat; tum magnum incusat Achillem | 60 |
| inque vicem ducis invicti convicia suffert. | |
| confremuere omnes: tandem clamore represso | |
| cogitur invitos aeger dimittere amores | |
| intactamque pio reddit Chryseida patri | |
| multaque dona super; quam cunctis notus Vlixes | 65 |
| impositam puppi patrias devexit ad arces | |
| atque iterum ad Danaum classes sua vela retorsit. | |
| protinus infesti placantur numina Phoebi | |
| et prope consumptae vires redduntur Achivis. | |
| non tamen Atridae Chryseidos excidit ardor: | 70 |
| maeret et amissos deceptus luget amores. | |
| mox rapta magnum Briseide privat Achillem | |
| solaturque suos alienis ignibus ignes. | |
| at ferus Aeacides nudato protinus ense | |
| tendit in Atriden et, ni sibi reddat honestae | 75 |
| munera militiae, letum crudele minatur | |
| nec minus ille parat contra defendere se ense. | |
| quod nisi casta manu Pallas tenuisset Achillem, | |
| turpem caecus amor famam liquisset in aevum | |
| gentibus Argolicis. contenta voce minisque | 80 |
| invocat aequoreae Pelides numina matris, | |
| ne se Plistheniden contra patiatur inultum. | |
| at Thetis audita nati prece deserit undas | |
| castraque Myrmidonum iuxta petit et monet, armis | |
| abstineat dextram ac congressibus: inde per auras | 85 |
| emicat aethereas et in aurea sidera fertur. | |
| tunc genibus regis sparsis affusa capillis | |
| 'pro nato veni genetrix en ad tua supplex | |
| numina, summe parens: ulciscere meque meumque | |
| pignus ab Atrida. quodsi permittitur illi, | 90 |
| ut flammas inpune mei violarit Achillis, | |
| turpiter occiderit superata libidine virtus.' | |
| Iuppiter haec contra 'tristes depone querelas, | |
| magni diva maris, mecum labor iste manebit. | |
| tu solare tui maerentia pectora nati'. | 95 |
| dixit, at illa leves caeli delapsa per auras | |
| litus adit patrium gratasque sororibus undas. | |
| offensa est Iuno 'tantum' que ait, 'optime coniunx, | |
| Doride nata valet, tantum debetur Achilli, | |
| ut mihi, quae coniunx dicor tua quaeque sororis | 100 |
| dulce fero nomen, dilectos fundere Achivos | |
| et Troum renovare velis in proelia vires? | |
| haec ita dona refers nobis? sic diligor a te?' | |
| talibus incusat dictis irata Tonantem | |
| inque vicem summi patitur convicia regis. | 105 |
| tandem interposito lis Ignipotente resedit | |
| conciliumque simul genitor dimittit Olympi | |
| et dapibus divi curant sua corpora largis. | 109 |
| interea sol emenso decedit Olympo: | 108 |
| inde petunt thalamos iucundaque dona quietis. | 110 |
| nox erat et toto fulgebant sidera mundo | |
| humanumque genus requies divumque tenebat, | |
| cum pater omnipotens Somnum vocat atque ita fatur: | |
| 'vade age per tenues auras, lenissime divum, | |
| Argolicique ducis celeri pete castra volatu | 115 |
| dumque tuo premitur sopitus pondere dulci, | |
| haec illi mandata refer: cum crastina primum | |
| extulerit Titana dies noctemque fugarit, | |
| cogat in arma viros incautumque occupet hostem.' | |
| nec mora, Somnus abit levibusque per aera pennis | 120 |
| devolat in thalamos Agamemnonis: ille sopore | |
| corpus inundatum leni prostratus habebat. | |
| ad quem sic loquitur curarum operumque levator: | |
| 'rex Danaum Atrida, vigila et mandata Tonantis, | |
| quae tibi iussa simul delatus ab aethere porto, | 125 |
| accipe: cum primum Titan se emerserit undis, | |
| fortibus arma iube socios aptare lacertis | |
| et petere Iliacos instructo milite campos.' | |
| dixit et has repetit per quas modo venerat auras. | |
| interea lucem terris dedit ignea lampas. | 130 |
| convocat attonitus iussis Pelopeius heros | |
| in coetum proceres remque omnibus ordine pandit. | |
| cuncti promittunt socias in proelia vires | |
| hortanturque ducem; quorum rex fortia dictis | |
| pectora collaudat: grates agit omnibus aequas. | 135 |
| hic tunc Thersites, quo non deformior alter | |
| venerat ad Troiam nec lingua protervior ulli, | |
| bella gerenda negat patrias hortatus ad oras | |
| vertere iter; quem consiliis inlustris Vlixes | |
| correptum dictis sceptro percussit eburno. | 140 |
| tum vero ardescit conceptis litibus ira: | |
| vix telis caruere manus, ad sidera clamor | |
| tollitur et cunctos pugnandi corripit ardor. | |
| tandem sollertis prudentia Nestoris aevo | |
| compressam miti sedavit pectore turbam | 145 |
| admonuitque duces dictis, responsa recordans | |
| temporis illius, quo visus in Aulide serpens | |
| consumpsit volucrum bis quattuor arbore fetus | |
| atque ipsam invalido pugnantem corpore contra | |
| addidit extremo natorum funere matrem. | 150 |
| tunc 'sic deinde' senex 'moneo remoneboque, Achivi: | |
| in decimo labor est, Calchas quem dixerat, anno, | |
| quo caderet Danaum victricibus Ilion armis | |
| * * *' | 153a |
| assensere omnes, laudatur Nestoris aetas | 154 |
| conciliumque simul dimittitur; arma parari | 155 |
| dux iubet atque animos aptare et corpora pugnae. | |
| postera lux tacitas ut primum depulit umbras | |
| et nitidum Titan radiis caput extulit undis, | |
| protinus armari socios iubet acer Atrides | |
| et petere Iliacos instructo milite campos. | 160 |
| vos mihi nunc, Musae (quid enim non ordine nostis?), | |
| nomina clara ducum clarosque referte parentes | |
| et dulces patrias: nam sunt haec munera vestra. | |
| dicamus, quot quisque rates ad Pergama duxit, | |
| et coeptum peragamus opus, sitque auctor Apollo | 165 |
| aspiretque libens operi per singula nostro. | |
| Peneleus princeps et bello Leïtus acer | |
| Arcesilaus atrox Prothoënorque Cloniusque | |
| Boeoti decies quinas egere carinas | |
| et tumidos valido pulsarunt remige fluctus. | 170 |
| inde Mycenaeis Agamemnon moenibus ortus, | |
| quem sibi bellatrix delegit Graecia regem, | |
| centum egit plenas armato milite puppes. | |
| et bis tricenis Menelai navibus ardor | |
| insequitur totidemque ferox Agapenoris ira. | 175 |
| quos iuxta fidus sollerti pectore Nestor | |
| consilioque potens gemina cum prole suorum | |
| it ter tricenis munitus in arma carinis. | |
| at Schedius virtute potens et Epistrophus ingens, | |
| gloria Myrmidonum, saevi duo robora belli, | 180 |
| longa quaterdenis pulsarunt aequora proris. | |
| et bis vicenas Polypoetes atque Leonteus | |
| instruxere rates oneratas milite forti. | |
| Euryalus Sthenelique decus et fortis in armis | |
| Tydides valido pulsarunt remige pontum: | 185 |
| bis quadragenas onerarunt milite puppes. | |
| Ascalaphusque potens et Ialmenus, acer uterque, | |
| ter denas valido complerunt remige naves. | |
| et bis vicenas Locrum fortissimus Aiax | |
| instruxit puppes totidemque Euhaemone natus. | 190 |
| quos iuxta Graium durus comitator Achilles | |
| cum quinquaginta materna per aequora vectus | |
| * * * | 192a |
| Thessalici iuvenes Phidippus et Antiphus ibant | 193 |
| altaque ter denis pulsarunt aequora proris. | |
| et tribus †assumptis ratibus secat aequora Nireus, | 195 |
| Tlepolomusque novem Rhodius, quos viribus acer | |
| Eumelus sequitur, minus una nave profectus | |
| quam duxit Telamone satus Salaminius Aiax. | |
| ast Prothous Magnes Tenthredone natus et una | |
| Euboeae a †magnis Elephenor finibus ortus | 200 |
| Dulichiusque Meges, animisque insignis et armis, | |
| Aetola de gente Thoas Andraemone natus, | |
| hi quadragenas omnes duxere carinas. | |
| et bis sex Ithaci naves sollertia duxit; | |
| quem sequitur totidem ratibus Telamonius Aiax, | 205 |
| egregia virtute potens; simul horrida Guneus | |
| ire bis undenis temptabat in arma carinis. | |
| Idomeneus et Meriones, Cretaeus uterque, | |
| bis quadragenis muniti navibus ibant. | |
| et totidem puppes clara de gente Menestheus | 210 |
| duxit Athenaeus, quot viribus ambit Achilles. | |
| Amphimachusque ferox et Thalpius, Elide nati, | |
| et clara virtute Polyxenus atque Diores, | |
| hi bis vicenas onerarunt milite puppes. | |
| Protesilaus agit totidem fortisque Podarces | 215 |
| instructas puppes, quot duxit Oileos Aiax. | |
| et septem Poeante satus tulit arma carinis. | |
| quem sequitur iuxta Podalirius atque Machaon, | |
| altaque ter denis sulcarunt aequora proris. | |
| his ducibus Graiae Troiana ad litora puppes | 220 |
| bis septem venere minus quam mille ducentae. | |
| iamque citae appulerant classes camposque tenebant, | |
| cum pater ad Priamum mittit Saturnius Irin, | |
| quae doceat fortes venisse ad bella Pelasgos. | |
| nec mora, continuo iussu capit arma parentis | 225 |
| Priamides Hector totamque in proelia pubem | |
| festinare iubet portisque agit agmen apertis. | |
| cui fulgens auro cassis iuvenile tegebat | |
| omni parte caput, munibat pectora thorax | |
| et clipeus laevam, dextram decoraverat hasta | 230 |
| ornabatque latus mucro; simul alta nitentes | |
| crura tegunt ocreae, quales decet Hectoris esse. | |
| hunc sequitur forma melior, tunc fortis in armis, | |
| belli causa Paris, patriae funesta ruina, | |
| Deiphobusque Helenusque simul fortisque Polites, | 235 |
| et sacer Aeneas, Veneris certissima proles, | |
| Archelochusque Acamasque ferox Antenore creti. | |
| nec non et proles generosa Lycaonis ibat | |
| Pandarus et magnae Glaucus virtutis in armis; | |
| Amphiusque et Adrastus et Asius atque Pylaeus. | 240 |
| ibat et Amphimachus Nastesque, insignis uterque, | |
| magnanimique duces Odiusque et Epistrophus ingens | |
| Euphemusque ferox clarusque aetate Pyraechmes; | |
| cum quibus et Mesthles atque Antiphus et bonus armis | |
| Hippothous† atque Acamas †venere Pirous una, | 245 |
| Arsinooque sati Chromiusque atque Ennomus, ambo | |
| florentes aetate viri, quos Phorcus et ingens | |
| Ascanius sequitur, simul et Iovis inclita proles | |
| Sarpedon claraque satus tellure Coroebus. | |
| his se defendit ducibus Neptunia Troia, | 250 |
| vicissetque dolos Danaum, ni fata fuissent. | |
| iamque duae stabant acies fulgentibus armis, | |
| cum Paris, exitium Troiae funestaque flamma, | |
| armatum adverso Menelaum ex agmine cernit | |
| seque velut viso perterritus angue recepit | 255 |
| ad socios amens; quem postquam turpiter Hector | |
| confusum terrore videt, 'o dedecus' inquit | |
| 'aeternum patriae generisque infamia nostri, | |
| terga refers? at non dubitabas hospitis olim | |
| expugnare toros, cuius nunc defugis arma | 260 |
| vimque times. ubi sunt vires, ubi cognita nobis | |
| ludorum quondam vario in certamine virtus? | |
| hic animos ostende tuos: nihil adiuvat armis | |
| nobilitas formae: duro Mars milite gaudet. | |
| dum iaceas in amore tuo, nos bella geremus | 265 |
| scilicet et nostrum fundemus in hoste cruorem. | |
| aequius adversis tecum concurrat in armis | |
| impiger Atrides: spectet Danaumque Phrygumque | |
| depositis populus telis, vos foedere iuncto | |
| adversas conferte manus, decernite ferro.' | 270 |
| dixit. quem contra paucis Priameius heros | |
| 'quid nimis indignis' inquit 'me vocibus urges, | |
| o patriae, germane, decus? nam nec mihi coniunx | |
| pravaque luxuria est potior virtutis honore | |
| nec vires temptare viri dextramque recuso, | 275 |
| dummodo victorem coniunx cum pace sequatur.' | |
| dicta refert Hector; placuit sententia Grais. | |
| protinus accitur Priamus sacrisque peractis | |
| foedera iunguntur; post haec discedit uterque | |
| depositis populus telis campusque patescit. | 280 |
| interea toto procedit ab agmine Troum | |
| pulcher Alexander, clipeoque insignis et hasta. | |
| quem contra paribus fulgens Menelaus in armis | |
| constitit et 'tecum mihi sint certamina' dixit | |
| 'nec longum nostra laetabere coniuge, quae te | 285 |
| mox raptum regemet, tantummodo Iuppiter adsit.' | |
| dixit et adversum se concitat acer in hostem. | |
| ille virum forti venientem reppulit ictu | |
| seque gradu celeri recipit longeque frementem | |
| hastam deinde iacit; quam devitavit Atrides | 290 |
| inque vicem misso fixisset corpora telo | |
| praedonis Phrygii, ni vastum ferrea pectus | |
| texisset lorica viri, septemplice tergo | |
| * * * | 293a |
| insequitur iuxta clamor; tum adversus uterque | 294 |
| constitit et galeam galea terit et pede plantam | 295 |
| coniungit, stridetque mucro mucrone corusco, | |
| corpus collectum tegitur fulgentibus armis. | |
| non aliter fortes nitida de coniuge tauri | |
| bella gerunt vastisque replent mugitibus auras. | |
| atque diu rigido rimabant corpora ferro, | 300 |
| cum memor Atrides raptae sibi coniugis instat | |
| Dardaniumque premit iuvenem. mox ense rigente | |
| cedentem retro dum desuper appetit hostem, | |
| splendidus extremas galeae percussus ad oras | |
| dissiluit mucro; gemuerunt agmina Graium. | 305 |
| tum vero ardescit, quamvis manus ense carebat, | |
| et iuvenem arrepta prosternit casside victor | |
| ad socios †traheretque nisi caligine caeca | |
| texisset Cytherea virum subiectaque mento | |
| fortia rupisset laxatis vincula nodis, | 310 |
| ultimus ille dies Paridi foret. abstrahit auro | |
| fulgentem galeam secum Menelaus et ardens | |
| in medios mittit proceres rursumque recurrit | |
| et magnam validis contorsit viribus hastam | |
| in cladem Phrygii, sua quem Venus eripit hosti | 315 |
| et secum in thalamos defert testudine cultos. | |
| ipsa dehinc Helenam muris accersit ab altis | |
| Dardanioque suos Paridi deducit amores. | |
| quem tali postquam conspexit voce locuta est | |
| 'venisti, mea flamma, Paris, superatus ab armis | 320 |
| coniugis antiqui? vidi puduitque videre, | |
| arreptum cum te traheret violentus Atrides | |
| Iliacoque tuos foedaret pulvere crines. | |
| nostraque (me miseram) timui ne Doricus ensis | |
| oscula discuteret; totus mihi mente †relicta | 325 |
| fugerat ore color sanguisque reliquerat artus. | |
| quis te cum saevo contendere suasit Atrida? | |
| an nondum vaga fama tuas pervenit ad aures | |
| de virtute viri? moneo, ne rursus inique | |
| illius tua fata velis committere dextrae.' | 330 |
| dixit, tum largis perfudit fletibus ora. | |
| tristis Alexander 'non me superavit Atrides, | |
| o meus ardor' ait, 'sed castae Pallados ira. | |
| mox illum nostris succumbere turpiter armis | |
| aspicies aderitque meo Cytherea labori.' | 335 |
| post haec amplexus per mutua corpora iunctis | |
| incubuit membris Cygneidos; illa soluto | |
| accepit flammas gremio Troiaeque suasque. | |
| interea toto Menelaus in agmine Troum | |
| quaerit Alexandrum victorque huc fertur et illuc. | 340 |
| quem frater socias acuens in bella catervas | |
| adiuvat et forti pulsos Phrygas increpat ore | |
| servarique iubet leges Helenamque reposcit. | |
| dumque inter sese proceres certamen haberent, | |
| concilium omnipotens habuit regnator Olympi | 345 |
| foederaque intento turbavit Pandarus arcu, | |
| te, Menelae, petens; laterique volatile telum | |
| incidit et tunicam ferro squamisque rigentem | |
| dissecat: excedit pugna gemebundus Atrides | |
| castraque tuta petit; quem doctus ab arte paterna | 350 |
| Paeoniis curat iuvenis Podalirius herbis | |
| itque iterum in caedes horrendaque proelia victor. | |
| armavit fortes Agamemnonis ira Pelasgos | |
| et dolor in pugnam cunctos communis agebat. | |
| bellum ingens oritur multumque utrimque cruoris | 355 |
| funditur et totis sternuntur corpora campis; | |
| inque vicem Troumque cadunt Danaumque catervae. | |
| nec requies datur ulla viris; sonat undique Mavors | |
| telorumque volant cunctis e partibus imbres. | |
| occidit Antilochi rigido demersus in umbras | 360 |
| ense Thalysiades optataque lumina linquit. | |
| inde manu forti Graiorum terga prementem | |
| occupat Anthemione satum Telamonius Aiax | |
| et praedurato transfixit pectora telo: | |
| purpureo vomit ille animam cum sanguine mixtam, | 365 |
| ora rigat moriens. tum magnis Antiphus hastam | |
| viribus adversum conatus corpore toto | |
| torquet in Aeaciden: telumque erravit ab hoste | |
| inque hostem cecidit, transfixit et inguine Leucon: | |
| concidit infelix prostratus vulnere forti | 370 |
| et carpit virides moribundus dentibus herbas. | |
| †impiger †Atrides casu concussus amici | |
| Democoonta petit teloque adversa trabali | |
| tempora transadigit vaginaque horridus ensem | |
| eripit; ille suis moriens resupinus in armis | 375 |
| concidit et terram moribundo vertice pulsat. | |
| iamque Amarynciden saxi deiecerat ictu | |
| impiger Imbrasides dederatque silentibus umbris; | |
| dumque avidus praedae iuvenem spoliare parabat, | |
| desuper hasta venit dextra librata Thoantis | 380 |
| perque viri scapulas animosaque pectora transit. | |
| in vultus ruit ille suos calidumque cruorem | |
| ore vomit stratusque super sua palpitat arma. | |
| sanguine Dardanii manabant undique campi, | |
| manabant amnes passim; pugnatur ubique | 385 |
| * * * | 385a |
| inmixtis ardens amborum exercitus armis | 386 |
| et modo Troianis, modo virtus crescit Achivis | |
| laetaque per varios petitur victoria casus. | |
| hic postquam Danaum longe cedentia vidit | |
| agmina Tydides tumidumque increscere Martem, | 390 |
| in medias acies, qua plurimus imminet hostis, | |
| inruit et versas prosternit caede phalangas: | |
| huc illuc ensemque ferox hastamque coruscat. | |
| bellica Pallas adest flagrantiaque ignibus arma | |
| adiuvat atque animos iuveni viresque ministrat. | 395 |
| ille—boum veluti viso grege saeva leaena, | |
| quam stimulat ieiuna fames, ruit agmina contra | |
| et prostrata necat vesano corpora dente: | |
| sic ruit in medios hostes Calydonius heros, | |
| virginis armigerae monitis et numine tutus. | 400 |
| conversi dant terga Phryges; fugientibus ille | |
| instat et exstructos morientum calcat acervos. | |
| dumque ferit sternitque viros, videt ecce Daretis | |
| adverso stantes furibundus in agmine natos, | |
| Phegeaque Idaeumque simul; quem cuspide Phegeus | 405 |
| occupat ante gravi, sed vulnera depulit umbo | |
| vitatumque solo ferrum stetit: haud mora, totis | |
| ingentem torquet Tydides viribus hastam | |
| transadigitque viri pectus; pars cuspidis ante | |
| eminet et prodit scapulis pars altera fossis. | 410 |
| hunc ubi fundentem calidum de pectore flumen | |
| versantemque oculos animamque per ora vomentem | |
| conspexit frater, stricto celer advolat ense | |
| germanique cupit fatorum existere vindex. | |
| sed neque vim saevi nec fortia sustinet arma | 415 |
| Tydidae contraque tamen defendere temptat. | |
| ut volucris, discerpta sui cum corpora nati | |
| accipitrem laniare videt nec tendere contra, | |
| auxilium neque ferre suo valet anxia nato | |
| quodque potest, levibus plaudit sua pectora pennis: | 420 |
| sic hostem Idaeus germani caede superbum | |
| spectat atrox miseroque nequit succurrere fratri | |
| et, nisi cessisset, dextra cecidisset eadem. | |
| nec minus in Teucros armis furit †alter Atrides | |
| insequiturque acies et ferro funera miscet. | 425 |
| obvius huic fatis occurrit ductus iniquis | |
| infelix Odius, quem vastae cuspidis ictu | |
| sternit et ingenti scapulas transverberat hasta. | |
| hinc petit Idomeneus adversa parte ruentem | |
| Maeoniden Phaestum; cuius post funera laetus | 430 |
| et Strophio genitum Stygias demittit ad umbras. | |
| Meriones Phereclum librata percutit hasta, | |
| Pedaeumque Meges; tum vastis horridus armis | |
| Eurypylus gladio venientem Hypsenora fundit | |
| et pariter vita iuvenem spoliavit et armis. | 435 |
| parte alia volitat sinuoso Pandarus arcu | |
| Tydidenque oculis inmensa per agmina quaerit. | |
| quem postquam Troum sternentem corpora vidit, | |
| horrida contento derexit spicula cornu | |
| et summas umeri destringit acumine partes. | 440 |
| tum vero ardescit iuvenis Calydonius ira | |
| in mediasque acies animosi more leonis | |
| fertur et Astynoum magnumque †Hyperona fundit: | |
| comminus hunc gladio, iaculo ferit eminus illum. | |
| inde premit Polyïdon Abantaque cuspide forti | 445 |
| et notum bello Xanthum vastumque Thoonem. | |
| post hos infestos Chromiumque et Echemmona telo | |
| proturbat celeri pariterque ad Tartara mittit. | |
| tu quoque Tydidae prostratus, Pandare, dextra | |
| occidis, infelix, accepto vulnere tristi, | 450 |
| dextera qua naris fronti coniungitur imae; | |
| dissipat et cerebrum galeae cum parte revulsum | |
| ossaque confossa spargit Tydeius ensis. | |
| iamque manum Aeneas simul et Calydonius heros | |
| contulerant: iactis inter se comminus hastis | 455 |
| undique rimabant inimico corpora ferro | |
| et modo cedebant retro, modo deinde coibant. | |
| postquam utrique diu steterant nec vulnera magnus | |
| qua daret infesto Tydides ense videbat, | |
| saxum ingens, medio quod forte iacebat in agro, | 460 |
| bis seni quod vix iuvenes tellure moverent, | |
| sustulit et magno conamine misit in hostem. | |
| ille ruit prostratus humi cum fortibus armis; | |
| quem Venus aethereas genetrix delapsa per auras | |
| accipit et nigra corpus caligine condit. | 465 |
| non tulit Oenides animis nebulasque per ipsas | |
| fertur et in Venerem flagrantibus irruit armis | |
| et neque quem demens ferro petat inspicit..... | |
| caelestemque manum mortali vulnerat hasta. | |
| icta petit caelum terris Cytherea relictis | 470 |
| atque ibi sidereae queritur sua vulnera matri. | |
| Dardanium Aenean servat Troianus Apollo | |
| accenditque animos iterumque ad bella reducit. | |
| undique consurgunt acies et pulvere caelum | |
| conditur horrendisque sonat clamoribus aether. | 475 |
| hic alius rapido deiectus in aequora curru | |
| proteritur pedibusque simul calcatur equorum | |
| atque alius volucri traiectus tempora telo | |
| cornipedis tergo pronus ruit; illius ense | |
| deiectum longe caput a cervice cucurrit; | 480 |
| hic iacet exanimis fuso super arma cerebro: | |
| sanguine manat humus, campi sudore madescunt. | |
| emicat interea Veneris pulcherrima proles | |
| densaque Graiorum premit agmina nudaque late | |
| terga metit gladio funestaque proelia miscet. | 485 |
| nec cessat spes una Phrygum fortissimus Hector | |
| sternere caede viros atque agmina vertere Graium. | |
| ut lupus in campis pecudes cum vidit apertis | |
| (non actor gregis ipse, comes non horrida terret | |
| turba canum), fremit esuriens et neglegit omnes | 490 |
| in mediosque greges avidus ruit: haut secus Hector | |
| invadit Danaos et territat ense cruento. | |
| deficiunt Graiorum acies, Phryges acrius instant | |
| attolluntque animos: geminat victoria vires. | |
| ut vidit socios infesto cedere marte | 495 |
| rex Danaum, sublimis equo volat agmina circum | |
| hortaturque duces animosque in proelia firmat. | |
| mox ipse in medios audax se proripit hostes | |
| oppositasque acies stricto diverberat ense. | |
| ut Libycus cum forte leo procul agmina vidit | 500 |
| laeta boum passim virides errare per herbas, | |
| attollit cervice iubas sitiensque cruoris | |
| in mediam erecto contendit pectore turbam: | |
| sic ferus Atrides adversos fertur in hostes | |
| infestaque Phrygum proturbat cuspide turmas. | 505 |
| virtus clara ducis vires accendit Achivum | |
| et spes exacuit languentia militis arma: | |
| funduntur Teucri, Danai laetantur ovantes. | |
| tandem hic Aenean immisso tendere curru | |
| conspicit Atrides: stricto concurrere ferro | 510 |
| comparat et iaculum, quantas furor ipse movebat, | |
| viribus intorquet, quod detulit error ab illo | |
| pectus in aurigae stomachoque infigitur alto: | |
| ille ruens ictu media inter lora rotasque | |
| voluitur et vitam calido cum sanguine fundit. | 515 |
| ingemit Aeneas curruque animosus ab alto | |
| desilit et valido Crethona<que> comminus ictu | |
| Orsilochumque ferit, quorum post funera victor | |
| * * * | 518a |
| Paphlagonum ductor Menelai concidit armis, | 519 |
| Antilochique Mydon; post hos Iovis inclita proles | 520 |
| Sarpedon bellum funestaque proelia miscet. | |
| quem contra infelix non aequis dimicat armis | |
| Tlepolomus magno satus Hercule, sed neque vires | |
| hunc servare patris nec tot potuere labores, | |
| quin caderet tenuemque daret de corpore vitam. | 525 |
| saucius egreditur medio certamine belli | |
| Sarpedon, fraudisque subit commentor Vlixes | |
| et septem iuvenum pulcherrima corpora fundit. | |
| hinc pugnat patriae columen Mavortius Hector, | |
| illinc Tydides: sternuntur utrimque virorum | 530 |
| corpora per campos et sanguine prata rigantur; | |
| pugnat bellipotens casta cum Pallade Mavors | |
| ingentemque movet clipeum; quem sancta virago | |
| egit et extrema percussum cuspide caedit | |
| attonitumque simul caelum petere ipsa coegit; | 535 |
| hic ille aethereo queritur sua vulnera regi | |
| saucius et magni genitoris iurgia suffert. | |
| interea magnis Acamantem viribus Aiax | |
| interimit, vastumque capit Menelaus Adrastum | |
| et rapit ad classes manibus post terga revinctis, | 540 |
| ut vivo ducat laetos ex hoste triumphos. | |
| incumbunt Danai, cedit Troiana iuventus | |
| tergaque nuda tegit; sensit Mavortius Hector | |
| pro Danais pugnare deos validasque suorum | |
| virginis armigerae subduci numine vires, | 545 |
| continuoque petit muros Hecabenque vocari | |
| imperat et divae placari numina suadet. | |
| protinus †armatas innuptae Pallados arces | |
| Iliades subeunt: festis altaria sertis | |
| exornant caeduntque sacras ex more bidentes. | 550 |
| dumque preces Hecabe supplex ad templa Minervae | |
| pro caris genetrix natis et coniuge fundit, | |
| interea Glaucus stricto decernere ferro | |
| cum Diomede parat nomenque genusque roganti | |
| qui sit et unde ferat, magnis cum viribus hastam | 555 |
| mittere temptabat; temptanti Aetolius heros | |
| 'quo ruis?' exclamat 'quae te, scelerate, furentem | |
| mens agit inparibus mecum concurrere telis? | |
| hospitis arma vides, Veneris qui vulnere dextram | |
| perculit et summo pupugit certamine Martem. | 560 |
| pone truces animos infestaque tela coerce'. | |
| post haec inter se posito certamine pugnae | |
| commutant clipeos inimicaque proelia linquunt. | |
| colloquium petit interea fidissima coniunx | |
| Hectoris Andromache parvumque a pectore natum | 565 |
| Astyanacta tenet; cuius dum maximus heros | |
| oscula parva petit, subito perterritus infans | |
| convertit timidos materna ad pectora vultus | |
| terribilemque fugit galeam cristamque comantem. | |
| utque caput iuvenis posito detexerat aere, | 570 |
| protinus infantem geminis amplectitur ulnis | |
| attollensque manus 'precor, o pater optime' dixit, | |
| 'ut meus hic, pro quo tua numina, natus, adoro, | |
| virtutes patrias primis imitetur ab annis'. | |
| haec ait et portis acies petit acer apertis; | 575 |
| una deinde Paris. postquam in certamina ventum est, | |
| protinus in medium procedit maximus Hector | |
| Graiorumque duces invictis provocat armis. | |
| nec mora: continuo fraudis commentor Vlixes | |
| et ferus Idomeneus et iunctus gente paterna | 580 |
| Meriones Graiumque simul dux acer Atrides | |
| Aiacesque duo <et> claris speciosus in armis | |
| Eurypylus magnoque Thoas Andraemone natus | |
| quique manum Veneris violavit vulnere tristi | |
| procedunt; aberat nam Troum terror Achilles | 585 |
| et cithara dulci †divum lenibat amores. | |
| ergo ubi deiectis auratam regis Atridae | |
| sortibus in galeam magnus processerat Aiax, | |
| principio iactis committunt proelia telis: | |
| mox rigidos stringunt enses et fortibus armis | 590 |
| decernunt partesque oculis rimantur apertas | |
| et modo terga petunt, duros modo fortibus ictus | |
| depellunt clipeis; ingens ad sidera clamor | |
| tollitur et vastis impletur vocibus aer. | |
| non sic saetigeri exacuunt fervoribus iras | 595 |
| pectoribusque petunt vastis, modo dentibus uncis | |
| fortia terga premunt spumantque per ora vicissim | 598 |
| fumiferae nubes concretaque fulgura et ignes | |
| iactantur magnoque implentur murmure silvae: | 600 |
| tales Priamides ardorque Aiacis in armis | |
| alterni librant gladios et vulnera miscent. | 597 |
| tandem animis teloque furens Telamonius Aiax | 602 |
| insignem bello petit Hectora, quaque patebat | |
| nuda viri cervix, fulgentem derigit ensem: | |
| ille ictum celeri praevidit callidus astu | 605 |
| tergaque summisit ferrumque umbone repellit. | |
| sed levis extremas clipei perlabitur oras | |
| ensis et exiguo cervicem vulnere libat. | |
| acrius impugnans rursus consurgit in hostem | |
| Priamides nec iam ferro Telamone creatum, | 610 |
| sed magno saxi iactu petit; at ferus Aiax | |
| ingentem clipeo septemplice reppulit ictum | |
| et iuvenem saxo percussum sternit eodem. | |
| quem levat exceptum Grais inimicus Apollo | |
| integratque animum; iam rursus ad arma coibant. | 615 |
| stringebant iterum gladios, cum fessus in undas | |
| coeperat igniferos Titan immergere currus | |
| noxque subire polum: iuxta mittuntur, utrosque | |
| qui dirimant a caede viros; nec segnius illi | |
| deponunt animos. tum bello maximus Hector | 620 |
| 'quae te terra virum, qui te genuere parentes? | |
| viribus es proles generosa atque inclita' dixit. | |
| at contra se ferre parat Telamonius Aiax: | |
| 'Hesiona de matre vides Telamone creatum, | |
| nobilis est domus et fama generosa propago'. | 625 |
| Hector, ut Hesionae nomen casusque recordans, | |
| 'absistamus' ait, 'sanguis communis utrique est' | |
| et prior Aeaciden aurato munerat ense | |
| inque vicem, quo se bellator cinxerat Aiax, | |
| accipit insignem vario caelamine balteum. | 630 |
| post haec extemplo Troum Danaumque catervae | |
| discedunt caelumque tegit nox atra tenebris. | |
| implentur dapibus largis Bacchique liquore | |
| atque avidi placido tradunt sua corpora somno. | |
| postera cum primum stellas Aurora fugarat, | 635 |
| in coetum venere Phryges; tunc maximus Hector | |
| cum sociis memorans hesternae funera caedis | |
| suadet ut invictis Helene reddatur Achivis | |
| praedaque quae duros Menelai mulceat ignes | |
| idque placet cunctis. tum saevo missus Atridae | 640 |
| pertulit Idaeus Troum mandata; neque ille | |
| aut animum praedae aut dictis accommodat aures, | |
| ultro etiam castris Idaeum excedere iussit. | |
| paruit is monitis iterumque ad castra reversus | |
| Troiae contemptum duro se reddit ab hoste. | 645 |
| interea Danai confusi caede suorum | |
| ingentes struxere pyras collectaque passim | |
| fortia tradiderunt sociorum corpora flammis; | |
| tum renovant vires et vallum robore cingunt. | |
| ut nitidum Titan radiis patefecerat orbem, | 650 |
| convocat in coetum superos Iovis et monet, armis | |
| ne contra sua dicta velint contendere divi. | |
| ipse per aethereas caeli delabitur auras | |
| umbrosisque simul consedit montibus Idae: | |
| inde acies videt Iliacas dextraque potenti | 655 |
| sustinet auratas aequato pondere lances | |
| fataque dura Phrygum casusque expendit Achivum | |
| et Graium clades gravibus praeponderat armis. | |
| interea Danaos ingenti concitus ira | |
| Priamides agit et totis gravis imminet armis, | 660 |
| unum quippe decus Phrygiae; turbantur Achivi | |
| Doricaque ingenti complentur castra tumultu. | |
| hortatur socios murisque inclusus Atrides | |
| languentes animos iuvenum in certamina firmat. | |
| princeps Tydides ardentibus emicat armis | 665 |
| per medios<que> hostes immani turbine fertur. | |
| hic illi occurrit fatis Agelaus iniquis, | |
| telum immane manu quatiens, quem maximus heros | |
| occupat et duro medium transverberat ense. | |
| hinc Phrygas Aiacis vastis protectus in armis | 670 |
| Teucer agit spargitque leves in terga sagittas. | |
| Gorgythiona ferum letali vulnere fundit, | |
| mox alias acies petit aurigamque superbi | |
| Hectoris obtruncat. quem saxo Troius heros | |
| occupat excussoque incautum proterit arcu: | 675 |
| ast illum fidi rapiunt de caede sodales | |
| prostratumque levant. ruit undique turbidus Hector | |
| adversasque acies infesta cuspide terret. | |
| se rursus Danai turbati caede suorum | |
| convertunt, iterumque leves in castra catervae | 680 |
| confugiunt portasque obiecto robore firmant. | |
| at Phryges obsidunt inclusos aggere Graios | |
| excubituque premunt muros flammisque coronant. | |
| cetera per campos sternunt sua corpora pubes | |
| indulgentque mero curas<que> animosque resolvunt. | 685 |
| attoniti Danaum proceres discrimine tanto | |
| nec dapibus relevant animos nec corpora curant, | |
| sed miseri sua fata gemunt. mox †hoste repulso | |
| legatos mittunt dextramque hortantur Achillis, | |
| ut ferat auxilium miseris. Thetideius heros | 690 |
| nec Danaum capit aure preces nec munera regis | |
| ulla referre cupit; non illum redditus ignis | |
| aut intacta suo Briseis corpore movit: | |
| irrita legati referunt responsa Pelasgis | |
| et dapibus curant animos lenique sopore. | 695 |
| alterius tenebrae tarde labentibus astris | |
| * * * | 696a |
| restabatque super tacitae pars tertia noctis, | 697 |
| cum Danaum iussu castris Aetolius heros | |
| egreditur sociumque sibi delegit Vlixem, | |
| qui secum tacitae sublustri noctis in umbra | 700 |
| scrutetur studio, quae sit fiducia Troum | |
| quidve agitent quantasve parent in proelia vires. | |
| dumque iter horrendum loca pernoctata paventes | |
| carpebant, venit ecce Dolon, quem Troia pubes | |
| miserat, ut Danaum sollerti pectore vires | 705 |
| perspiceret sensusque ducum plebisque referret. | |
| quem procul ut vidit socius Diomedis Vlixes, | |
| abdiderant occultantes sua corpora furtim | |
| post densos frutices, dum spe percussus inani | |
| Tros Eumediades cursu praecederet illos, | 710 |
| ne facile oppressus gressum in sua castra referret. | |
| post ubi transierat fidens animoque manuque, | |
| prosiluere viri iuvenemque evadere cursu | |
| conantem capiunt ferroque manuque minantur. | |
| ille timore pavens 'vitam concedite' dixit, | 715 |
| 'hoc unum satis est; quod si perstatis in ira, | |
| quanta ex morte mea capietis praemia laudis? | |
| at si cur veniam tacitis exquiritis umbris: | |
| maxima Troia mihi currum promisit Achillis, | |
| si vestras cepisset opes. haec dona secutus | 720 |
| in dubios casus, coram quod cernitis ipsi, | |
| infelix cecidi. nunc vos per numina divum, | |
| per mare, per Ditis fluctus obtestor opaci, | |
| ne rapere hanc animam crudeli caede velitis. | |
| haec pro concessa referetis dona salute: | 725 |
| consilium Priami regis remque ordine gentis | |
| expediam Phrygiae'. postquam quid Troia pararet | |
| cognovere viri, fauces mucrone recluso | |
| †detrudunt iuvenis: post haec tentoria Rhesi | |
| intrant atque ipsum somno vinoque sepultum | 730 |
| obtruncant spoliantque virum fusosque per herbam | |
| exanimant socios; tum tristi caede peracta | |
| praeda umeros onerant, multo et candore nitentes | |
| Thraecis equos rapiunt, quos nec praecederet Eurus | |
| nec posset volucri cursu superare sagitta. | 735 |
| inde iterum Argolicas primae sub tempore lucis | |
| ad classes redeunt; quos Nestoris accipit aetas | |
| ac recipit portis. postquam sua castra tenebant, | |
| facta duci referunt: laudat Pelopeius heros, | |
| fessaque iucundae tradunt sua membra quieti. | 740 |
| lux exorta viros in pristina bella remisit, | |
| instaurantque animos recreato milite pugnae | |
| Dardanidum Danaumque duces: volat undique nubes | |
| telorum et ferro ferrum sonat, undique mixtis | |
| inter se strident mucronibus: instat utrimque | 745 |
| densa acies mixtusque fluit cum sanguine sudor. | |
| tandem ferventi Danaum rex concitus ira | |
| Antiphon ingenti prostratum vulnere fudit | |
| Pisandrumque simul fratremque ad bella ruentem | |
| Hippolochum; post hos gladio petit Iphidamanta. | 750 |
| hic frater dextram iaculo ferit; ille dolore | |
| acrior accepto fugientem Antenore natum | |
| persequitur traxitque ferox cum vulnere poenas. | |
| Hector tum pugnae subit acri concitus ira | |
| Priamides et percussos agit undique Graios; | 755 |
| nec Paris hostiles cessat prosternere turmas | |
| Eurypylique femur contento vulnerat arcu. | |
| incumbunt Troes, fugiunt in castra Pelasgi | |
| viribus exhaustis et vastis undique firmant | |
| obicibus muros; tum saxo Martius Hector | 760 |
| perfringit portas ferrataque robora laxat. | |
| inrumpunt aditus Phryges atque in limine primo | |
| restantes sternunt Graios valloque catervas | |
| deturbant, alii scalas in moenia poscunt | |
| et iaciunt ignes: auget victoria vires. | 765 |
| de muris pugnant Danai †puppesque per altas: | |
| saxa volant, subeunt acta testudine Troes | |
| ascenduntque aditus et postes viribus intrant. | |
| turbati fugiunt omnes †in castra Pelasgi | |
| et scandunt puppes; instat Troiana iuventus | 770 |
| telaque crebra iacit: resonat clamoribus aether. | |
| Neptunus vires Danais animumque ministrat: | |
| pugna ingens oritur, furit istinc hostis et illinc. | |
| Idomenei dextra cadit Asius; Hector atrocem | |
| Amphimachum obtruncat nec non occumbit in armis | 775 |
| Anchisae gener Alcathous, quem fuderat ense | |
| magnanimus ductor Rhytieus; tum fervidus hasta | |
| Deiphobus ferit Ascalaphum mergitque sub umbras. | |
| Hector ubique ferox violento pectore saevit, | |
| quem saxo ingenti percussum maximus Aiax | 780 |
| depulit et toto prostratum corpore fudit. | |
| concurrit Troiana manus iuvenemque vomentem | |
| sanguineos fluctus Xanthi lavere fluentis. | |
| inde iterum ad pugnam redeunt, fit maxima caedes | |
| amborum et manat tellus infecta cruore. | 785 |
| Polydamas valido Prothoënora percutit ictu, | |
| Archelochumque Antenoriden Telamonius Aiax, | |
| Boeotumque Acamas Promachum, quem sternitatrocis | |
| Penelei dextra; inde cadit Priameia pubes | |
| pulsa metu vallumque et muros aggere saeptos | 792 |
| transiliunt, alii fossas volvuntur in ipsas. | |
| advolat interea Danaum metus impiger Hector: | |
| acrius insurgunt Troes ad Achaica bella, | 790 |
| confugiunt iterum ad classes Agamemnonis alae | 795 |
| atque inde adversis propellunt viribus hostem. | |
| fit pugna ante rates; saevit Mavortius Hector | |
| et poscit flammas totamque incendere classem | |
| apparat; huic validis obsistit viribus Aiax, | |
| stans prima in puppi, clipeoque incendia saeva | 800 |
| sustinet et solus defendit mille carinas. | |
| hinc iaciunt Danai robustae cuspidis hastas, | |
| illinc ardentes taedas Phryges undique iactant: | |
| per vastos sudor pugnantum defluit artus. | |
| non valet ulterius cladem spectare suorum | 805 |
| Patroclus subitoque armis munitus Achillis | |
| provolat et falsa conterret imagine Troas. | |
| qui modo turbabant Danaos animoque fremebant, | |
| nunc trepidi fugiunt: fugientibus imminet ille | |
| perturbatque ferox acies vastumque per agmen | 810 |
| sternit et ingenti Sarpedona vulnere fundit | |
| et nunc hos cursu nunc illos praeterit ardens | |
| proeliaque horrendi sub imagine versat Achillis. | |
| quem postquam socias miscentem caede catervas | |
| turbantemque acies respexit fervidus Hector, | 815 |
| tollit atrox animos vastisque inmanis in armis | |
| occurrit contra magnoque hunc increpat ore: | |
| 'huc age nunc converte gradum, fortissime Achilles: | |
| iam nosces, ultrix quid Troica dextera possit | |
| et quantum bello valeat fortissimus Hector. | 820 |
| nam licet ipse suis Mavors te protegat armis, | |
| invito tamen haec perimet te dextera Marte'. | |
| ille silet spernitque minas animosaque dicta, | |
| ut quem mentitur verus credatur Achilles. | |
| tunc prior intorquet collectis viribus hastam | 825 |
| Dardanides, quam prolapsam celeri excipit ictu | |
| Patroclus redditque vices et mutua dona | |
| * * * | 827a |
| quod clipeo excussum viridi tellure resedit. | 828 |
| tunc rigidos stringunt enses et comminus armis | |
| inter se miscent, donec Troianus Apollo | 830 |
| mentitos vultus simulati pandit Achillis | |
| denudatque virum; quem bello maximus Hector | |
| pugnantem falsis postquam deprendit in armis, | |
| irruit et iuvenem nudato pectore ferro | |
| traicit et victor Vulcania detrahit arma. | 835 |
| vindicat extincti corpus Telamonius Aiax | |
| oppositoque tegit clipeo. Priameia pubes | |
| laetitia exultat, Danai sua funera maerent. | |
| interea iuvenis tristi cum pube suorum | |
| Nestorides in castra ferunt miserabile corpus. | 840 |
| tunc† ut Pelidis aures diverberat horror; | |
| palluit infelix iuvenis, calor ossa reliquit, | |
| membra simul lacrimans materno †nectit amictu, | |
| [deflens Aeacides tristi de caede sodalis] | |
| unguibus ora secat comptosque in pulvere crines | 845 |
| deformat: scindit †firmas de pectore vestes | |
| et super extincti prostratus membra sodalis | |
| crudeles fundit questus atque oscula figit. | |
| mox ubi depositi gemitus lacrimaeque quierunt, | |
| 'non impune mei laetabere caede sodalis, | 850 |
| Hector' ait, 'magnoque meo, violente, dolori | |
| persolves poenas atque istis, victor, in armis, | |
| in quibus exultas, fuso moriere cruore.' | |
| post haec accensus furiis decurrit ad aequor | |
| fortiaque arma Thetin supplex rogat: illa relictis | 855 |
| fluctibus auxilium Vulcani protinus orat. | |
| excitat Aetnaeos calidis fornacibus ignes | |
| Mulciber et validis fulvum domat ictibus aurum. | |
| mox effecta refert divinis artibus arma, | |
| evolat et Thetis * * * | 860 |
| * * * quae postquam magnus Achilles | 860a |
| induit, in clipeum vultus convertit atroces. | 861 |
| illic Ignipotens mundi caelaverat arcem | |
| sideraque et liquidis redimitas undique nymphas | |
| [fecerat et mire liquidas Nereidos arces] | 874 |
| * * * | 863a |
| Oceanum terris et cinctum Nerea circum | 864 |
| annorumque vices dimensaque tempora noctis, | 865 |
| quattuor et mundi partes, quantum Arctos ab Austro | |
| et quantum occasus roseo distaret ab ortu, | |
| Lucifer unde suis, unde Hesperus unus uterque | |
| exoreretur equis, et quantus in orbe mearet | |
| * * * | 869a |
| Luna cava et nitida lustraret lampade caelum; | 870 |
| addideratque fretis sua numina: Nerea magnum | |
| Oceanumque senem nec eundem Protea semper, | |
| Tritonasque feros et amantem Dorida fluctus; | |
| fecerat et liquidas mira Nereidas arte. | |
| terra gerit silvas horrendaque monstra ferarum | 875 |
| fluminaque et montes cumque altis oppida muris, | |
| in quibus exercent leges annosaque iura | |
| certantes populi; sedet illic aequus utrisque | |
| iudex et litem discernit fronte severa. | |
| parte alia castae resonant Paeana puellae | 880 |
| dantque choros molles et tympana dextera pulsat; | |
| ille lyrae graciles extenso pollice chordas | |
| percurrit septemque modos modulatur avenis: | |
| carmina componunt mundi resonantia motum. | |
| rura colunt alii, sulcant gravia arva iuvenci | 885 |
| maturasque metit robustus messor aristas | |
| et gaudet pressis immundus vinitor uvis; | |
| tondent prata greges, pendent in rupe capellae. | |
| haec inter mediis stabat Mars aureus armis, | |
| quem diva †poesis †reliquae circaque sedebant | 890 |
| anguineis maestae Clotho Lachesisque capillis. | |
| talibus ornatus donis Thetideius heros | |
| in medias acies immani turbine fertur, | |
| cui vires praebet casta cum Pallade Iuno | |
| dantque animos iuveni: vidit Cythereius heros | 895 |
| occurritque viro, sed non cum viribus aequis | |
| Aeacidae nec †corpus erat, tamen ira coegit | |
| conferre invictis iuvenem cum viribus arma. | |
| quem nisi servasset magnarum rector aquarum, | |
| ut profugus Latiis Troiam repararet in arvis | 900 |
| Augustumque genus claris submitteret astris, | |
| non clarae gentis nobis mansisset origo. | |
| inde agit Aeacides infesta cuspide Teucros | |
| ingentemque modum prosternit caede virorum, | |
| sanguinis Hectorei sitiens; at Dardana pubes | 905 |
| confugit ad Xanthi rapidos perterrita fluctus | |
| auxiliumque petit divini fluminis; ille | |
| instat et in mediis bellatur gurgitis undis. | |
| ira dabat vires; stringuntur sanguine ripae | |
| sparsaque per totos volvuntur corpora fluctus. | 910 |
| at Venus et Phrygiae gentis tutator Apollo | |
| cogunt in Danaos Xanthi consurgere fluctus, | |
| ut fera terribili miscentem proelia dextra | |
| obruat Aeaciden: qui protinus undique totis | |
| expatiatur aquis et vasto gurgite praeceps | 915 |
| volvitur atque virum torrentibus inpedit undis | |
| praetardatque gradus; ille omni corpore saevas | |
| contra pugnat aquas adversaque flumina rumpit | |
| et modo disiectos umeris modo pectore vasto | |
| propellit fluctus. quem longe provida Iuno | 920 |
| asseruit, rapidae quia cederet, ignibus, undae, | |
| sanctaque pugnarunt inter se numina divum. | |
| rursus agit Phrygias ingenti caede catervas | |
| horridus Aeacides bellique ardore resumpto | |
| funereas acies horrendaque proelia miscet, | 925 |
| non illum vis ulla movet, non saeva fatigant | |
| pectora bellando; vires successus adauget. | |
| percussi dubitant trepida formidine Troes | |
| atque intra muros exhausta paene salute | |
| confugiunt portasque obiecto robore firmant. | 930 |
| unus tota salus in quo Troiana manebat | |
| Hector adest, quem non durae timor undique mortis, | |
| non patriae tenuere preces, quin obvius iret | |
| et contra magnum contendere vellet Achillem. | |
| quem procul ut vidit tectum caelestibus armis, | 935 |
| [ante oculos subito visa est Tritonia Pallas] | |
| pertimuit clausisque fugit sua moenia circum | |
| infelix portis; sequitur Nereius heros. | |
| in somnis veluti, cum pectora terruit ira, | |
| hic cursu super insequitur, fugere ille videtur, | 940 |
| festinantque ambo, gressum labor ipse moratur: | |
| * * * | 941a |
| alternis poterant insistere coepta periclis, | 942 |
| nec requies aderat: timor †undique concitat iras. | |
| spectant de muris miseri sua fata parentes | |
| pallentemque vident supremo tempore natum | 945 |
| [quem iam summa dies suprema luce premebat]. | |
| huic subito ante oculos similis Tritonia fratri | |
| occurrens iuvenem simulato decipit ore, | |
| nam cum Deiphobi tutum se credidit armis, | |
| transtulit ad Danaos iterum sua numina Pallas. | 950 |
| concurrunt iactis inter se comminus hastis | |
| invicti iuvenes: hic vastis intonat armis, | |
| ille hostem validum nequiquam umbone repellit | |
| alternisque ferox mutat congressibus ictus. | |
| sudor agit rivos, ensem terit horridus ensis, | 955 |
| collatusque haeret pede pes et dextera dextrae. | |
| hastam iam manibus saevus librabat Achilles | 958 |
| inque virum magnis emissam viribus egit; | 957 |
| quam praeterlapsam vitavit callidus Hector. | 959 |
| exclamant Danai. contra Priameius heros | 960 |
| vibratum iaculum Vulcania torquet in arma. | |
| nec successus adest, nam duro inflectitur auro | |
| dissiluit<que> mucro: gemuerunt agmina Troum. | |
| concurrunt iterum collatis fortiter armis | |
| inque vicem duros evitant comminus enses. | 965 |
| nec sufferre valet ultra iam sorte suprema | |
| instantem Aeaciden defectis viribus Hector; | |
| dumque retro cedit fraternaque rebus in artis | |
| respicit auxilia et nullam videt esse salutem, | |
| sensit adesse dolos: quid agat? quae numina supplex | 970 |
| invocet? et toto languescunt corpore vires | |
| auxiliumque negant; retinet vix dextera ferrum, | |
| nox oculos inimica tegit nec subvenit ullum | |
| defesso auxilium; pugnat moriturus et alto | |
| corde premit gemitus. instat Nereius heros | 975 |
| turbatumque premit procul undique, tunc iacit hastam | |
| et medias rigida transfixit cuspide fauces. | |
| exultant Danai, Troes sua vulnera deflent. | |
| tunc sic amissis infelix viribus Hector | |
| 'en concede meos miseris genitoribus artus, | 980 |
| quos pater infelix multo mercabitur auro: | |
| dona feres victor. Priami nunc filius orat | |
| te primum, dux ille ducum, quem Graecia solum | |
| pertimuit: si, nec precibus nec munere victus, | |
| nec lacrimis miseri nec clara gente moveris, | 985 |
| afflicti miserere patris: moveat tua Peleus | |
| pectora pro Priamo, pro nostro pignore Pyrrhus.' | |
| talia Priamides; quem contra durus Achilles | |
| 'quid mea supplicibus temptas inflectere dictis | |
| pectora, quem possem direptum more ferarum, | 990 |
| si sineret natura, meis absumere malis? | |
| te vero tristesque ferae cunctaeque volucres | |
| diripient, avidique canes tua viscera pascent. | |
| haec ex te capient Patrocli gaudia manes, | |
| si capiunt umbrae.' dum talia magnus Achilles | 995 |
| ore truci iactat, vitam miserabilis Hector | |
| reddidit. hunc animi nondum satiatus Achilles | |
| deligat ad currum pedibusque exsanguia membra | |
| ter circum muros victor trahit: altius ipsos | |
| fert domini successus equos. tum maximus heros | 1000 |
| detulit ad Danaos foedatum pulvere corpus. | |
| laetantur Danai, plangunt sua funera Troes | |
| et pariter captos deflent cum funere muros. | |
| interea victor defleti corpus amici | |
| funerat Aeacides pompasque ad funera ducit. | 1005 |
| ter circa tumulum miseros rapit Hectoris artus | |
| et vapido cineri ludorum indicit honores. | |
| Tydides †tyrsin cursu pedibusque ferocem | |
| * * * | 1008a |
| Merionem superat; luctando vincitur Aiax, | 1009 |
| cuius decepit vires Laertius astus; | 1010 |
| caestibus adversos cunctos superavit Epeos | |
| et disco forti Polypoetes depulit omnes | |
| Merionesque arcu; tandem certamine misso | |
| in sua castra redit turbis comitatus Achilles. | |
| flent miseri amissum Phryges Hectora, totaque maesto | 1015 |
| Troia sonat planctu; fundit miseranda querellas | |
| infelix Hecabe saevisque arat unguibus ora | |
| Andromacheque suas scindit de pectore vestes, | |
| heu tanto spoliata viro. ruit omnis in uno | |
| Hectore causa Phrygum, ruit hoc defensa senectus | 1020 |
| afflicti miseranda patris. quem nec sua coniunx | |
| turbaque natorum nec magni gloria regni | |
| oblitum tenuit uitae, quin iret inermis | |
| et solum invicti castris se redderet hostis. | |
| mirantur Danaum proceres, miratur et ipse | 1025 |
| Aeacides animum miseri senis; ille trementes | |
| affusus genibus tendens ad sidera palmas | |
| haec ait 'o Graiae gentis fortissime Achilles, | |
| o regnis inimice meis, te Dardana solum | |
| victa tremit pubes, te sensit nostra senectus | 1030 |
| crudelem nimium: nunc sis mitissimus, oro, | |
| et patris afflicti genibus miserere precantis | |
| donaque quae porto miseri pro corpore nati | |
| accipias; si nec precibus nec flecteris auro, | |
| in senis extremis tua dextera saeviat annis: | 1035 |
| saltem saeva pater comitabor funera nati. | |
| nec vitam mihi nec magnos concedere honores | |
| * * * | 1037a |
| sed funus crudele meum: miserere parentis | 1038 |
| et pater esse meo mitis de corpore disce. | |
| Hectoris interitu vicisti Dardana regna, | 1040 |
| vicisti Priamum: sortis reminiscere victor | |
| humanae variosque ducum tu respice casus'. | |
| his tandem precibus grandaevum motus Achilles | |
| allevat a terra corpusque exsangue parenti | |
| reddidit Hectoreum. post haec sua dona reportat | 1045 |
| in patriam Priamus tristesque ex more suorum | |
| apparat exequias supremaque funera ducit. | |
| tum pyra construitur, qua bis sex corpora Graium | |
| quadrupedesque adduntur equi currusque tubaeque | |
| cumque cavis galeis clipeique Argivaque tela. | 1050 |
| haec super ingenti gemitu componitur Hector: | |
| stant circum Iliades matres manibusque decoros | |
| abrumpunt crines laniataque pectora plangunt: | |
| illo namque rogo natorum funera cernunt. | |
| tollitur et iuvenum magno cum murmure clamor | 1055 |
| flebilis: ardebat flamma namque Ilion illa. | |
| inter quos gemitus laniato pectore coniunx | |
| provolat Andromache mediosque inmittere in ignes | |
| se cupit Astyanacta tenens, quam iussa suorum | |
| turba rapit; contra tamen omnibus usque resistit, | 1060 |
| donec conlapsae ceciderunt robora flammae | |
| inque leves abiit tantus dux ille favillas. | |
| Sed iam siste gradum finemque inpone labori, | |
| Calliope, vatisque tui moderare carinam, | |
| Remis quem cernis stringentem litora paucis. | 1065 |
| Iamque tenet portum metamque potentis Homeri: | |
| Pieridum comitata cohors, summitte rudentes | |
| Sanctaque virgineos lauro redimita capillos | |
| Ipsa tuas depone lyras. ades, inclita Pallas, | |
| Tuque fave cursu vatis iam, Phoebe, peracto. | 1070 |