| XVIII | |
| Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem | 1.18.1 |
| circa mite solum Tiburis et moenia Catili. | |
| siccis omnia nam dura deus proposuit neque | |
| mordaces aliter diffugiunt sollicitudines. | |
| quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat? | 5 |
| quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus? | |
| ac ne quis modici transiliat munera Liberi, | |
| Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero | |
| debellata, monet Sithoniis non levis Euhius, | |
| cum fas atque nefas exiguo fine libidinum | 10 |
| discernunt avidi. non ego te, candide Bassareu, | |
| invitum quatiam nec variis obsita frondibus | |
| sub divum rapiam. saeva tene cum Berecyntio | |
| cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui | |
| et tollens vacuum plus nimio gloria verticem | 15 |
| arcanique fides prodiga, perlucidior vitro. |