XXV
Parcius iunctas quatiunt fenestras 1.25.1
iactibus crebris iuvenes protervi
nec tibi somnos adimunt amatque
  ianua limen,
quae prius multum facilis movebat 5
cardines. audis minus et minus iam:
'me tuo longas pereunte noctes,
  Lydia, dormis?'
in vicem moechos anus arrogantis
flebis in solo levis angiportu 10
Thracio bacchante magis sub inter-
  lunia vento,
cum tibi flagrans amor et libido,
quae solet matres furiare equorum,
saeviet circa iecur ulcerosum, 15
  non sine questu,
laeta quod pubes hedera virenti
gaudeat pulla magis atque myrto,
aridas frondes hiemis sodali
  dedicet Euro. 20