| XXVIII | |
| Te maris et terrae numeroque carentis harenae | 1.28.1 |
| mensorem cohibent, Archyta, | |
| pulveris exigui prope litus parva Matinum | |
| munera, nec quicquam tibi prodest | |
| aerias temptasse domos animoque rotundum | 5 |
| percurrisse polum morituro. | |
| occidit et Pelopis genitor, conviva deorum, | |
| Tithonusque remotus in auras | |
| et Iovis arcanis Minos admissus, habentque | |
| Tartara Panthoiden iterum Orco | 10 |
| demissum, quamvis clipeo Troiana refixo | |
| tempora testatus nihil ultra | |
| nervos atque cutem morti concesserat atrae, | |
| iudice te non sordidus auctor | |
| naturae verique. sed omnis una manet nox | 15 |
| et calcanda semel via leti. | |
| dant alios Furiae torvo spectacula Marti, | |
| exitio est avidum mare nautis: | |
| mixta senum ac iuvenum densentur funera, nullum | |
| saeva caput Proserpina fugit. | 20 |
| me quoque devexi rapidus comes Orionis | |
| Illyricis Notus obruit undis. | |
| at tu, nauta, vagae ne parce malignus harenae | |
| ossibus et capiti inhumato | |
| particulam dare; sic, quodcumque minabitur Eurus | 25 |
| fluctibus Hesperiis, Venusinae | |
| plectantur silvae te sospite, multaque merces, | |
| unde potest, tibi defluat aequo | |
| ab Iove Neptunoque sacri custode Tarenti. | |
| neglegis inmeritis nocituram | 30 |
| postmodo te natis fraudem conmittere? fors et | |
| debita iura vicesque superbae | |
| te maneant ipsum: precibus non linquar inultis, | |
| teque piacula nulla resolvent. | |
| quamquam festinas, non est mora longa: licebit | 35 |
| iniecto ter pulvere curras. |