| VII | |
| Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen | 1.7.1 |
| aut Epheson bimarisve Corinthi | |
| moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos | |
| insignis aut Thessala Tempe; | |
| sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem | 5 |
| carmine perpetuo celebrare et | |
| undique decerptam fronti praeponere olivam; | |
| plurimus in Iunonis honorem | |
| aptum dicet equis Argos ditisque Mycenas: | |
| me nec tam patiens Lacedaemon | 10 |
| nec tam Larisae percussit campus opimae | |
| quam domus Albuneae resonantis | |
| et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda | |
| mobilibus pomaria rivis. | |
| albus ut obscuro deterget nubila caelo | 15 |
| saepe Notus neque parturit imbris | |
| perpetuos, sic tu sapiens finire memento | |
| tristitiam vitaeque labores | |
| molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis | |
| castra tenent seu densa tenebit | 20 |
| Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque | |
| cum fugeret, tamen uda Lyaeo | |
| tempora populea fertur vinxisse corona | |
| sic tristis adfatus amicos: | |
| 'quo nos cumque feret melior fortuna parente, | 25 |
| ibimus, o socii comitesque, | |
| nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro. | |
| certus enim promisit Apollo | |
| ambiguam tellure nova Salamina futuram. | |
| o fortes peioraque passi | 30 |
| mecum saepe viri, nunc vino pellite curas: | |
| cras ingens iterabimus aequor.' |