| XI | |
| Petti, nihil me sicut antea iuvat | 11.1 |
| scribere versiculos amore percussum gravi, | |
| amore, qui me praeter omnis expetit | |
| mollibus in pueris aut in puellis urere. | |
| hic tertius December, ex quo destiti | 5 |
| Inachia furere, silvis honorem decutit. | |
| heu me, per urbem—nam pudet tanti mali— | |
| fabula quanta fui, conviviorum et paenitet, | |
| in quis amantem languor et silentium | |
| arguit et latere petitus imo spiritus. | 10 |
| 'contrane lucrum nil valere candidum | |
| pauperis ingenium' querebar adplorans tibi, | |
| simul calentis inverecundus deus | |
| fervidiore mero arcana promorat loco. | |
| 'quodsi meis inaestuet praecordiis | 15 |
| libera bilis, ut haec ingrata ventis dividat | |
| fomenta volnus nil malum levantia, | |
| desinet inparibus certare summotus pudor.' | |
| ubi haec severus te palam laudaveram, | |
| iussus abire domum ferebar incerto pede | 20 |
| ad non amicos heu mihi postis et heu | |
| limina dura, quibus lumbos et infregi latus. | |
| nunc gloriantis quamlibet mulierculam | |
| vincere mollitia amor Lycisci me tenet; | |
| unde expedire non amicorum queant | 25 |
| libera consilia nec contumeliae graves, | |
| sed alius ardor aut puellae candidae | |
| aut teretis pueri longam renodantis comam. |