VIII
Rogare longo putidam te saeculo, 8.1
  viris quid enervet meas,
cum sit tibi dens ater et rugis vetus
  frontem senectus exaret
hietque turpis inter aridas natis 5
  podex velut crudae bovis.
sed incitat me pectus et mammae putres,
  equina quales ubera,
venterque mollis et femur tumentibus
  exile suris additum. 10
esto beata, funus atque imagines
  ducant triumphales tuum
nec sit marita quae rotundioribus
  onusta bacis ambulet.
quid, quod libelli Stoici inter Sericos 15
  iacere pulvillos amant:
inlitterati num minus nervi rigent
  minusve languet fascinum?
quod ut superbo provoces ab inguine,
  ore adlaborandum est tibi. 20