| XV | |
| Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni, | 1.15.1 |
| quorum hominum regio et qualis via—nam mihi Baias | |
| Musa supervacuas Antonius, et tamen illis | |
| me facit invisum, gelida cum perluor unda | |
| per medium frigus. sane murteta relinqui | 5 |
| dictaque cessantem nervis elidere morbum | |
| sulpura contemni vicus gemit, invidus aegris | |
| qui caput et stomachum supponere fontibus audent | |
| Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura. | |
| mutandus locus est et deversoria nota | 10 |
| praeteragendus equus. 'quo tendis? non mihi Cumas | |
| est iter aut Baias' laeva stomachosus habena | |
| dicet eques; sed equi frenato est auris in ore—; | |
| maior utrum populum frumenti copia pascat, | |
| collectosne bibant imbris puteosne perennis | 15 |
| iugis aquae—nam vina nihil moror illius orae. | |
| rure meo possum quidvis perferre patique: | |
| ad mare cum veni, generosum et lene requiro, | |
| quod curas abigat, quod cum spe divite manet | |
| in venas animumque meum, quod verba ministret, | 20 |
| quod me Lucanae iuvenem commendet amicae—; | |
| tractus uter pluris lepores, uter educet apros; | |
| utra magis piscis et echinos aequora celent, | |
| pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti, | |
| scribere te nobis, tibi nos adcredere par est. | 25 |
| Maenius, ut rebus maternis atque paternis | |
| fortiter absumptis urbanus coepit haberi, | |
| scurra vagus, non qui certum praesepe teneret, | |
| inpransus non qui civem dignosceret hoste, | |
| quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus, | 30 |
| pernicies et tempestas barathrumque macelli, | |
| quidquid quaesierat ventri donabat avaro. | |
| hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil | |
| aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi | |
| vilis et agninae—tribus ursis quod satis esset—, | 35 |
| scilicet ut ventres lamna candente nepotum | |
| diceret urendos correctus Bestius. idem, | |
| quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omne | |
| verterat in fumum et cinerem, 'non hercule miror,' | |
| aiebat, 'siqui comedunt bona, cum sit obeso | 40 |
| nil melius turdo, nil volva pulchrius ampla.' | |
| nimirum hic ego sum; nam tuta et parvola laudo, | |
| cum res deficiunt, satis inter vilia fortis; | |
| verum ubi quid melius contingit et unctius, idem | |
| vos sapere et solos aio bene vivere, quorum | 45 |
| conspicitur nitidis fundata pecunia villis. |