| II | |
| Flore, bono claroque fidelis amice Neroni, | 2.2.1 |
| siquis forte velit puerum tibi vendere natum | |
| Tibure vel Gabiis et tecum sic agat: 'hic et | |
| candidus et talos a vertice pulcher ad imos | |
| fiet eritque tuus nummorum milibus octo, | 5 |
| verna ministeriis ad nutus aptus erilis, | |
| litterulis Graecis imbutus, idoneus arti | |
| cuilibet: argilla quidvis imitaberis uda; | |
| quin etiam canet, indoctum, sed dulce bibenti. | |
| multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo | 10 |
| laudat venalis qui volt extrudere merces: | |
| res urget me nulla; meo sum pauper in aere. | |
| nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me | |
| quivis ferret idem. semel hic cessavit et, ut fit, | |
| in scalis latuit metuens pendentis habenae'—, | 15 |
| des nummos, excepta nihil te si fuga laedat: | |
| ille ferat pretium poenae securus, opinor. | |
| prudens emisti vitiosum, dicta tibi est lex: | |
| insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua? | |
| dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi | 20 |
| talibus officiis prope mancum, ne mea saevus | |
| iurgares ad te quod epistula nulla rediret. | |
| quid tum profeci, mecum facientia iura | |
| si tamen attemptas? quereris super hoc etiam, quod | |
| exspectata tibi non mittam carmina mendax. | 25 |
| Luculli miles collecta viatica multis | |
| aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem | |
| perdiderat. post hoc vehemens lupus et sibi et hosti | |
| iratus pariter, ieiunis dentibus acer, | |
| praesidium regale loco deiecit, ut aiunt, | 30 |
| summe munito et multarum divite rerum. | |
| clarus ob id factum donis ornatur honestis | |
| accipit et bis dena super sestertia nummum. | |
| forte sub hoc tempus castellum evertere praetor | |
| nescio quod cupiens hortari coepit eundem | 35 |
| verbis quae timido quoque possent addere mentem: | |
| 'i bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto, | |
| grandia laturus meritorum praemia. quid stas?' | |
| post haec ille catus, quantumvis rusticus, 'ibit, | |
| ibit eo quo vis qui zonam perdidit' inquit. | 40 |
| Romae nutriri mihi contigit atque doceri, | |
| iratus Grais quantum nocuisset Achilles. | |
| adiecere bonae paulo plus artis Athenae, | |
| scilicet ut vellem curvo dinoscere rectum | |
| atque inter silvas Academi quaerere verum. | 45 |
| dura sed emovere loco me tempora grato | |
| civilisque rudem belli tulit aestus in arma | |
| Caesaris Augusti non responsura lacertis. | |
| unde simul primum me dimisere Philippi, | |
| decisis humilem pinnis inopemque paterni | 50 |
| et laris et fundi paupertas inpulit audax | |
| ut versus facerem; sed quod non desit habentem | |
| quae poterunt umquam satis expurgare cicutae, | |
| ni melius dormire putem quam scribere versus? | |
| singula de nobis anni praedantur euntes: | 55 |
| eripuere iocos, venerem, convivia, ludum; | |
| tendunt extorquere poemata: quid faciam vis? | |
| denique non omnes eadem mirantur amantque: | |
| carmine tu gaudes, hic delectatur iambis, | |
| ille Bioneis sermonibus et sale nigro. | 60 |
| tres mihi convivae prope dissentire videntur | |
| poscentes vario multum diversa palato: | |
| quid dem? quid non dem? renuis quod tu, iubet alter; | |
| quod petis, id sane est invisum acidumque duobus. | |
| praeter cetera me Romaene poemata censes | 65 |
| scribere posse inter tot curas totque labores? | |
| hic sponsum vocat, hic auditum scripta relictis | |
| omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini, | |
| hic extremo in Aventino, visendus uterque; | |
| intervalla vides humane commoda. 'verum | 70 |
| purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.' | |
| festinat calidus mulis gerulisque redemptor, | |
| torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum, | |
| tristia robustis luctantur funera plaustris, | |
| hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus: | 75 |
| i nunc et versus tecum meditare canoros. | |
| scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem, | |
| rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra: | |
| tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos | |
| vis canere et contracta sequi vestigia vatum? | 80 |
| ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas | |
| et studiis annos septem dedit insenuitque | |
| libris et curis, statua taciturnius exit | |
| plerumque et risu populum quatit: hic ego rerum | |
| fluctibus in mediis et tempestatibus urbis | 85 |
| verba lyrae motura sonum conectere digner? | |
| frater erat Romae consulti rhetor, ut alter | |
| alterius sermone meros audiret honores, | |
| Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille. | |
| qui minus argutos vexat furor iste poetas? | 90 |
| carmina compono, hic elegos: mirabile visu | |
| caelatumque novem Musis opus. adspice primum, | |
| quanto cum fastu, quanto molimine circum- | |
| spectemus vacuam Romanis vatibus aedem; | |
| mox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi, | 95 |
| quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam: | |
| caedimur et totidem plagis consumimus hostem | |
| lento Samnites ad lumina prima duello; | |
| discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis? | |
| quis nisi Callimachus? si plus adposcere visus, | 100 |
| fit Mimnermus et optivo cognomine crescit. | |
| multa fero, ut placem genus inritabile vatum, | |
| cum scribo et supplex populi suffragia capto; | |
| idem finitis studiis et mente recepta | |
| obturem patulas inpune legentibus auris. | 105 |
| ridentur mala qui conponunt carmina; verum | |
| gaudent scribentes et se venerantur et ultro, | |
| si taceas, laudant quidquid scripsere beati. | |
| at qui legitimum cupiet fecisse poema, | |
| cum tabulis animum censoris sumet honesti: | 110 |
| audebit, quaecumque parum splendoris habebunt | |
| et sine pondere erunt et honore indigna ferentur | |
| verba movere loco, quamvis invita recedant | |
| et versentur adhuc inter penetralia Vestae; | |
| obscurata diu populo bonus eruet atque | 115 |
| proferet in lucem speciosa vocabula rerum, | |
| quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis | |
| nunc situs informis premit et deserta vetustas; | |
| adsciscet nova, quae genitor produxerit usus. | |
| vemens et liquidus puroque simillimus amni | 120 |
| fundet opes Latiumque beabit divite lingua; | |
| luxuriantia conpescet, nimis aspera sano | |
| levabit cultu, virtute carentia tollet: | |
| ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui | |
| nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur. | 125 |
| praetulerim scriptor delirus inersque videri, | |
| dum mea delectent mala me vel denique fallant, | |
| quam sapere et ringi. fuit haud ignobilis Argis, | |
| qui se credebat miros audire tragoedos | |
| in vacuo laetus sessor plausorque theatro, | 130 |
| cetera qui vitae servaret munia recto | |
| more, bonus sane vicinus, amabilis hospes, | |
| comis in uxorem, posset qui ignoscere servis | |
| et signo laeso non insanire lagoenae, | |
| posset qui rupem et puteum vitare patentem. | 135 |
| hic ubi cognatorum opibus curisque refectus | |
| expulit elleboro morbum bilemque meraco | |
| et redit ad sese, 'pol me occidistis, amici, | |
| non servastis,' ait, 'cui sic extorta voluptas | |
| et demptus per vim mentis gratissimus error.' | 140 |
| nimirum sapere est abiectis utile nugis | |
| et tempestivum pueris concedere ludum | |
| ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis, | |
| sed verae numerosque modosque ediscere vitae. | |
| quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor: | 145 |
| si tibi nulla sitim finiret copia lymphae, | |
| narrares medicis: quod quanto plura parasti, | |
| tanto plura cupis, nulline faterier audes? | |
| si volnus tibi monstrata radice vel herba | |
| non fieret levius, fugeres radice vel herba | 150 |
| proficiente nihil curarier: audieras, cui | |
| rem di donarent, illi decedere pravam | |
| stultitiam, et, cum sis nihilo sapientior ex quo | |
| plenior es, tamen uteris monitoribus isdem? | |
| at si divitiae prudentem reddere possent, | 155 |
| si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes, | |
| viveret in terris te siquis avarior uno. | |
| si proprium est, quod quis libra mercatus et aere est, | |
| quaedam, si credis consultis, mancipat usus: | |
| qui te pascit ager tuus est, et vilicus Orbi, | 160 |
| cum segetes occat tibi mox frumenta daturus, | |
| te dominum sentit. das nummos, accipis uvam, | |
| pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto | |
| paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis | |
| aut etiam supra nummorum milibus emptum. | 165 |
| quid refert, vivas numerato nuper an olim, | |
| emptor Aricini quoniam Veientis et arvi | |
| emptum cenat holus, quamvis aliter putat? emptis | |
| sub noctem gelidam lignis calefactat aenum; | |
| sed vocat usque suum, qua populus adsita certis | 170 |
| limitibus vicina refugit iurgia: tamquam | |
| sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae | |
| nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema | |
| permutet dominos et cedat in altera iura. | |
| sic quia perpetuus nulli datur usus et heres | 175 |
| heredem alterius velut unda supervenit undam, | |
| quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris | |
| saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus | |
| grandia cum parvis, non exorabilis auro? | |
| gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, | 180 |
| argentum, vestis Gaetulo murice tinctas | |
| sunt qui non habeant, est qui non curat habere. | |
| cur alter fratrum cessare et ludere et ungui | |
| praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter | |
| dives et inportunus ad umbram lucis ab ortu | 185 |
| silvestrem flammis et ferro mitiget agrum, | |
| scit Genius, natale comes qui temperat astrum, | |
| naturae deus humanae mortalis, in unum. | |
| quodque caput voltu mutabilis, albus et ater. | |
| utar et ex modico, quantum res poscet, acervo | 190 |
| tollam nec metuam, quid de me iudicet heres, | |
| quod non plura datis invenerit; et tamen idem | |
| scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti | |
| discrepet et quantum discordet parcus avaro. | |
| distat enim, spargas tua prodigus an neque sumptum | 195 |
| invitus facias neque plura parare labores | |
| ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim, | |
| exiguo gratoque fruaris tempore raptim. | |
| pauperies inmunda domus procul absit: ego utrum | |
| nave ferar magna an parva, ferar unus et idem. | 200 |
| non agimur tumidis velis aquilone secundo, | |
| non tamen adversis aetatem ducimus austris, | |
| viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re | |
| extremi primorum, extremis usque priores. | |
| non es avarus: abi. quid? cetera iam simul isto | 205 |
| cum vitio fugere? caret tibi pectus inani | |
| ambitione? caret mortis formidine et ira? | |
| somnia, terrores magicos, miracula, sagas, | |
| nocturnos lemures portentaque Thessala rides? | |
| natalis grate numeras? ignoscis amicis? | 210 |
| lenior et melior fis accedente senecta? | |
| quid te exempta iuvat spinis de pluribus una? | |
| vivere si recte nescis, decede peritis. | |
| lusisti satis, edisti satis atque bibisti: | |
| tempus abire tibi est, ne potum largius aequo | 215 |
| rideat et pulset lasciva decentius aetas. |