| DE ASTRONOMIA | |
| PRAEFATIO | |
| Hyginus M. Fabio plurimam salutem. | |
| Etsi te studio grammaticae artis inductum, | pr.1.1.1 |
| non solum uersuum moderatione, quam pauci per- | |
| uiderunt, sed historiarum quoque uarietate, qua | |
| scientia rerum perspicitur, praestare uideo, quae | |
| facilius etiam scriptis tuis perspici potest, deside- | 5 |
| rans potius scientem quam liberalem iudicem, ta- | |
| men quo magis exercitatus et nonnullis etiam sae- | |
| pius in his rebus occupatus esse uideor, ne nihil in | |
| adulescentia laborasse dicerer, et imperitorum iudi- | |
| cio desidiae subirem crimen, hoc uelut rudimento | 10 |
| scientiae nisus scripsi ad te, non ut imperito mons- | |
| trans, sed ut scientissimum commonens. | |
| Sphaerae figurationem circulorumque qui in | 2.1 |
| ea sunt notationem, et quae ratio fuerit, ut non aequis | |
| partibus diuiderentur; praeterea terrae marisque | |
| definitionem, et quae partes eius non habitantur, | |
| ut multis iustisque de causis hominibus carere ui- | 5 |
| deantur, ordine exposuimus. Et rursus redeuntes | |
| ad sphaeram, duo et XL signa nominatim pernume- | |
| rauimus. Exinde uniuscuiusque signi historias cau- | |
| samque ad sidera perlationis ostendimus. Eodem | |
| loco nobis utile uisum est persequi eorum corporum | 10 |
| deformationes et in his numerum stellarum, nec | |
| praetermisimus ostendere ad septem circulorum | |
| notationem quo corpora aut partes corporum per- | |
| uenirent et quemadmodum ab his diuiderentur. | |
| Diximus etiam in aestiui circuli definitione, | 3.1 |
| quaerentes quare non idem hiemalis uocaretur, et | |
| quid eos fefellerit qui ita senserint; et quid in ea | |
| parte sphaerae solis efficiat cursus. Praeterea, quare | |
| circulos in octo partes diuideremus, ordine exposui- | 5 |
| mus. Scripsimus etiam quo loco circulus aequinoc- | |
| tialis foret constitutus et quid efficeret ad eum per- | |
| ueniens sol. In eiusdem circuli demonstratione os- | |
| tendimus quare Aries inter sidera celerrimus dice- | |
| retur. Pauca praeterea de hiemali circulo diximus. | 10 |
| Exinde zodiacum circulum definiuimus et eius effec- | |
| tus, et quare potius duodecim signa quam undecim | |
| numerarentur; quid etiam nobis de reliquis circulis | |
| uideretur. | |
| His propositis rebus ad id loci uenimus ut | 4.1 |
| exponeremus utrum mundus ipse cum stellis uertere- | |
| tur an mundo stante uagae stellae ferrentur; et quid | |
| de eo nobis et conpluribus uideretur et qua ratione | |
| ipse mundus uerteretur. Praeterea quare nonnulla | 5 |
| signa celerius exorta serius occiderent, nonnulla etiam | |
| tardius ceteris exorta citius ad occasum peruenirent; | |
| quare etiam quae signa pariter oriantur, non simul | |
| occidant. Eodem loco diximus quare non essent in | |
| sphaera superiora interioribus hemicyclis aequalia | 10 |
| et quot modis stellas uidere non possimus. Praeterea | |
| scripsimus in duodecim signorum ortu quae de reliquis | |
| corpora exoriri et quae eodem tempore occidere uide- | |
| rentur. Deinde ordine perscripsimus sol utrum cum | |
| mundo fixus uerteretur an ipse per se moueretur, et | 15 |
| cum ipse per se moueatur et contra duodecim signo- | |
| rum ortus eat, quare uideatur cum mundo exoriri | |
| et occidere. | |
| Deinde protinus de lunae cursu pauca propo- | 5.1 |
| suimus et utrum suo an alieno lumine uteretur; | |
| eclipsis solis et lunae quomodo fieret; quare luna per | |
| eundem circulum iter faciens, celerius sole currere | |
| uideatur et quid fefellerit eos qui ita senserint; | 5 |
| quinque stellae quantum habeant interuallum et | |
| utrum quinque sint an septem, et utrum quinque | |
| certe errent an omnes, et quinque quomodo currant. | |
| Diximus etiam qua ratione priores astrologi non | |
| eodem tempore signa et reliquas stellas reuerti dixe- | 10 |
| rint, et quare Meton diligentissime obseruasse uidea- | |
| tur, et quid reliquos fefellerit in eadem causa. | |
| In his igitur tam multis et uariis rebus non erit | 6.1 |
| mirum aut pertimescendum quod tantum numerum | |
| uersuum scripserimus; neque enim magnitudinem | |
| uoluminis, sed rerum multitudinem peritos conuenit | |
| spectare. Quod si longior in sermone uisus fuero, non | 5 |
| mea facunditate, sed rei necessitate factum existi- | |
| mato; nec, si breuius aliquid dixero, minus idem ua- | |
| lere confidito quam si pluribus esset audiendum uer- | |
| bis. Etenim praeter nostram scriptionem sphaerae, | |
| quae fuerunt ab Arato obscurius dicta, persecuti pla- | 10 |
| nius ostendimus, ut penitus id quod coepimus exqui- | |
| sisse uideremur. Quod si uel optimis usus auctoribus | |
| effeci ut neque breuius neque uerius diceret quis- | |
| quam, non inmerito fuerim laudari dignus a uobis, | |
| quae uel amplissima laus hominibus est doctis; si | 15 |
| minus, non deprecamur in hac confectione nostram | |
| scientiam ponderari. Ideoque maioribus etiam niti | |
| laboribus cogitamus, in quibus et ipsi exerceamur et | |
| quibus uolumus nos probare possimus. Etenim neces- | |
| sariis nostris hominibus scientissimis maximas res | 20 |
| scripsimus; non leuibus occupati rebus, populi cap- | |
| tamus existimationem. Sed ne diutius de eo quod | |
| neglegimus loquamur, ad propositum ueniemus et ini- | |
| tium rerum demonstrabimus. |