| Perseus. Hic nobilitatis causa et quod | 2.12.1.1 |
| inusitato genere concubitionis esset natus, ad sidera | |
| dicitur peruenisse. Qui missus a Polydecte Magnetis | |
| filio ad Gorgonas, a Mercurio, qui eum dilexisse exis- | |
| timatur, talaria et petasum accepit; praeterea ga- | 5 |
| leam, qua indutus ex aduerso non poterat uideri. | |
| Itaque Graeci Ἄϊδος galeam dixerunt esse, non, ut | |
| quidam inscientissime interpretantur, eum Orci ga- | |
| lea usum; quae res nemini docto potest probari. Fer- | |
| tur etiam a Vulcano falcem accepisse ex adamante | 10 |
| factam, qua Medusam Gorgona interfecit; quod fac- | |
| tum nemo conscripsit. | |
| Sed, ut ait Aeschylus, tragoediarum scriptor, | 2.1 |
| in Phorcisi, Graeae fuerunt Gorgonum custodes; de | |
| quo in primo libro Genealogiarum scripsimus. Quae | |
| utraeque uno oculo usae existimantur, et ita suo | |
| quaeque tempore accepto oculo uigilias egisse. Hunc | 5 |
| Perseus, una earum tradente, exceptum in paludem | |
| Tritonida proiecit. Itaque custodibus excaecatis, fa- | |
| cile Gorgona somno consopitam interfecit. Cuius ca- | |
| put Minerua in pectore dicitur habere conlocatum. | |
| Euhemerus quidem Gorgona a Minerua dicit inter- | 10 |
| fectam; de qua alio tempore plura dicemus. |