| Hydra. In qua Coruus insidere et Crater | 2.40.1.1 |
| positus existimatur; de qua hanc habemus memoriae | |
| proditam causam: coruus, Apollinis tutela usus, eo | |
| sacrificante, missus a fonte aquam puram petitum | |
| uidit arbores complures ficorum inmaturas; eas ex- | 5 |
| spectans dum maturescerent, in arbore quadam earum | |
| consedit. Itaque post aliquot dies coctis ficis, et a | |
| coruo compluribus earum comesis, exspectans Apollo | |
| coruum uidit cum cratere pleno uolare festinantem. | |
| Pro quo admisso eius dicitur, quod diu moratus sit, | 10 |
| Apollinem, qui coactus mora corui alia aqua est usus, | |
| hac [igitur] ignominia eum adfecisse ut, quamdiu | |
| fici coquerentur, coruus bibere non possit, ideo quod | |
| guttur habeat pertusum illis diebus. Itaque cum | |
| uellet significare sitim corui, inter sidera constituit | 15 |
| cratera et subposuit hydram, quae coruum sitien- | |
| tem moraretur. Videtur enim rostro caudam eius | |
| extremam uerberare, ut tamquam sinat se ad cra- | |
| teram transire. | |
| Istrus autem et complures dixerunt Coronida | 2.1 |
| Phlegyae filiam fuisse; hanc autem ex Apolline Aes- | |
| culapium procreasse, sed postea <I>sc<h>yn, Elati filium, | |
| cum ea concubuisse. Quod cum uideret coruus, Apol- | |
| lini nuntiasse; qui cum fuerit antea candidus, Apol- | 5 |
| linem pro incommodo nuntio eum nigrum fecisse et | |
| <I>sc<h>yn sagittis confixisse. | |
| De Cratera autem hanc historiam Phylarchus | 3.1 |
| scribit. In Chersoneso, quae confinis est Troiae, ubi | |
| Protesilai sepulcrum statutum complures dixerunt, | |
| urbs <E>la<e>usa nomine dicitur. In qua Demophon qui- | |
| dam cum regnaret, incidit eorum finibus repentina | 5 |
| uastitas et ciuium interitio miranda. Qua re Demo- | |
| phonta permotum ferunt misisse ad Apollinis oracu- | |
| lum quaerentis remedium uastitatis. Responso autem | |
| dato, ut quotannis una de nobilium genere uirgo diis | |
| Penatibus eorum immolaretur, Demophon omnium | 10 |
| filias praeter suas sorte ductas interficiebat, usque | |
| dum cuidam ciuium, loco nobilissimo eorum nato, | |
| perdoluit inceptum Demophontis. Qui negare coepit | |
| de sua filia se passurum sortiri, nisi eodem regis filiae | |
| essent coniectae. Quo facto rex permotus, illius fi- | 15 |
| liam sine sorte ductam interfecit. Quod Ma<s>tusius | |
| nomine, uirginis pater, instanti tempore simulauit | |
| se patriae causa non aegre ferre factum (potuisset | |
| enim postea sorte ducta nihilominus interire); quod | |
| paulatim dies regi in obliuionem perduxit. Itaque | 20 |
| cum se prope amicissimum regi uirginis pater osten- | |
| disset, sollemne sacrificium se habere dixit, eumque | |
| et filias eius ad id conficiendum inuitauit. Qui nihil | |
| aliter futurum suspicatus, filias ante misit, ut ipse | |
| occupatus in re ciuili postea ueniret. Quod cum exop- | 25 |
| tanti Ma<s>tusio accidisset, filias eius interfecit et san- | |
| guinem earum cum uino <in> cratere mixtum adue- | |
| nienti regi pro potione dari iussit. Qui cum filias de- | |
| sideraret et quid his factum esset rescisset, Ma<s>tu- | |
| sium cum cratere in mare proici iussit. Quo facto mare | 30 |
| quo ille est proiectus, memoriae causa Mastusium | |
| [mare] uocatum est; portus autem adhuc Crater ap- | |
| pellatur. Quem antiqui astrologi stellis deformarunt, | |
| ut homines meminissent maleficium neminem te- | |
| mere lucrari posse, neque obliuionem inimicitiarum | 35 |
| fieri solere. | |
| Nonnulli cum Eratosthene dicunt eum cratera | 4.1 |
| esse quo Icarus sit usus, cum hominibus ostenderet | |
| uinum. Alii autem [dicunt] dolium esse, quo Mars ab | |
| Oto et Ephialte sit coniectus. |