| De polo. Poluis is qui boreus appellatur per- | 1.5.1.1 |
| uideri potest semper; notius autem ratione dissimili | |
| semper est a conspectu remotus. Naturalis autem | |
| mundi statio [quae] physice dicitur; ea est in boreo | |
| polo finita, ut omnia a dextris partibus exoriri, in si- | 5 |
| nistris occidere uideantur. Exortus est enim subita | |
| quaedam species obiecta nostro conspectui; occasus | |
| autem pari de causa ut erepta ab oculis uisa. |