| Arctophylax. Huius manum sinistram circu- | 3.3.1.1 |
| lus arcticus includit, ita ut neque occidere neque | |
| exoriri uideatur. Ipse autem positus ab arctico cir- | |
| culo ad aestiuum definitur, inclinatus in longitudi- | |
| nem, dextro pede aestiuo circulo nixus. Huius hume- | 5 |
| ros et pectus a reliquo corpore diuidit circulus qui | |
| per utrosque polos transiens tangit Arietem et Che- | |
| las. Hic quod cum Tauro et Geminis orientibus et | |
| Cancro et Leone occidit, ideo sero occidere dicitur. | |
| Quo magis erectus a pedibus peruenit ad terram, at | 10 |
| plagius exoriens citius <c>um Chelis uidetur. Habet au- | |
| tem in manu sinistra stellas quattuor, quae num- | |
| quam occidere dicuntur; in capite stellam unam, in | |
| utroque humero singulas, in utraque mamma singu- | |
| las, sed clariorem dextram et sub ea alteram obscu- | 15 |
| ram, et in cubito dextro claram unam, in zona unam | |
| clarius ceteris lucentem: haec stella Arcturus appel- | |
| latur; in utrisque pedibus singulas. Quae omnino | |
| sunt quattuordecim. |