| Aquila ala dextra non multum extra circu- | 3.15.1.1 |
| lum aequinoctialem prodire, sinistra autem non longe | |
| a capite Ophiuchi figurata uidetur. Praeterea ros- | |
| trum eius a reliquo corpore diuidit circulus, quem | |
| supra diximus a Cancro ad Capricornum peruenire. | 5 |
| Media autem finitur ab eo quem supra lacteum orbem | |
| demonstrauimus esse. Haec occidit exorto Leone; | |
| exoritur autem cum Capricorno, habens in capite | |
| stellam unam, in utraque penna singulas, in cauda | |
| unam. | 10 |