| Orion. Hunc a zona et reliquo corpore aequi- | 3.33.1.1 |
| noctialis circulus diuidit, cum Tauro decertantem | |
| conlocatum, dextra manu clauam tenentem et incinc- | |
| tum ense, spectantem ad occasum, et occidentem | |
| exorta Scorpionis posteriore parte et Sagittario exo- | 5 |
| riente, cum Cancro autem toto corpore pariter ex- | |
| surgentem. Hic habet in capite stellas tres claras, in | |
| utrisque humeris singulas, in dextro cubito obscuram | |
| unam, in manu similem unam, in zona tres, in eo quo | |
| gladius eius deformatur tres obscuras, in utrisque | 10 |
| genibus singulas claras, in pedibus singulas. [Sunt] | |
| omnino septemdecim. |