| Hydra, trium signorum longitudinem | 3.39.1.1 |
| occupans Cancri, Leonis, Virginis, inter aequinoc- | |
| tialem et hiemalem circulum conlocatur, ita tamen | |
| ut caput eius, contendens ad id signum quod Pro- | |
| cyon uocatur, et totius Hydrae prope quarta pars | 5 |
| inter aestiuum et aequinoctialem circulum uideatur. | |
| Cauda autem extrema paene Centauri caput tegens, | |
| sustinet Coruum [in dorso], rostro corpus eius tun- | |
| dentem <et> toto corpore ad Cratera tendentem qui, | |
| satis longo dissidente interuallo, prope inter Leonem | 10 |
| et Virginem constitutus uidetur, inclinatior ad caput | |
| Hydrae. Quae occidit Aquario et Piscibus ortis, oritur | |
| autem cum his signis de quibus supra diximus. Habet | |
| autem in capite stellas tres, in prima a capite curua- | |
| tura sex, sed earum nouissimam claram; in secunda | 15 |
| curuatura tres; in tertia quattuor; in quarta duas; in | |
| quinta usque ad caudam nouem, omnes obscuras. | |
| Numero uiginti septem. | |
| Coruus autem habet in gutture stellam unam, | 2.1 |
| in penna duas, infra pennam ad caudam uersus duas, | |
| in utrisque pedibus singulas. Omnino septem. | |
| Supra primam a capite curuaturam Crater positus | |
| habet in labris stellas duas, infra autem ansas duas | 5 |
| obscuras, in medio cratere duas, ad fundum duas. | |
| Ita fiunt omnino octo. |