| iam primum omnium satis constat Troia capta in ceteros | 1.1.1.1 |
| saeuitum esse Troianos, duobus, Aeneae Antenorique, et ue- | |
| tusti iure hospitii et quia pacis reddendaeque Helenae semper | |
| auctores fuerant, omne ius belli Achiuos abstinuisse; casibus | 2.1 |
| deinde uariis Antenorem cum multitudine Enetum, qui sedi- | |
| tione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene | |
| ad Troiam amisso quaerebant, uenisse in intimum maris | |
| Hadriatici sinum, Euganeisque qui inter mare Alpesque in- | 3.1 |
| colebant pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse terras. et | |
| in quem primo egressi sunt locum Troia uocatur pagoque | |
| inde Troiano nomen est: gens uniuersa Ueneti appellati. | |
| Aeneam ab simili clade domo profugum sed ad maiora rerum | 4.1 |
| initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam uenisse, inde in | |
| Siciliam quaerentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad Lau- | |
| rentem agrum tenuisse. Troia et huic loco nomen est. ibi | 5.1 |
| egressi Troiani, ut quibus ab immenso prope errore nihil | |
| praeter arma et naues superesset, cum praedam ex agris | |
| agerent, Latinus rex Aboriginesque qui tum ea tenebant loca | |
| ad arcendam uim aduenarum armati ex urbe atque agris | 5 |
| concurrunt. duplex inde fama est. alii proelio uictum Lati- | 6.1 |
| num pacem cum Aenea, deinde adfinitatem iunxisse tradunt: | |
| alii, cum instructae acies constitissent, priusquam signa | 7.1 |
| canerent processisse Latinum inter primores ducemque | |
| aduenarum euocasse ad conloquium; percontatum deinde | |
| qui mortales essent, unde aut quo casu profecti domo quidue | |
| quaerentes in agrum Laurentinum exissent, postquam audierit | 8.1 |
| multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam filium Anchisae | |
| et Ueneris, cremata patria domo profugos, sedem conden- | |
| daeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis | |
| uirique et animum uel bello uel paci paratum, dextra data | 5 |
| fidem futurae amicitiae sanxisse. inde foedus ictum inter | 9.1 |
| duces, inter exercitus salutationem factam. Aeneam apud | |
| Latinum fuisse in hospitio; ibi Latinum apud penates deos | |
| domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matri- | |
| monium data. ea res utique Troianis spem adfirmat tandem | 10.1 |
| stabili certaque sede finiendi erroris. oppidum condunt; | |
| Aeneas ab nomine uxoris Lauinium appellat. breui stirpis | 11.1 |
| quoque uirilis ex nouo matrimonio fuit, cui Ascanium | |
| parentes dixere nomen. |