| annis ante quadraginta pax cum Carthaginiensibus po- | 30.44.1.1 |
| stremo facta erat, Q. Lutatio A. Manlio consulibus. bellum | 2.1 |
| initum annis post tribus et uiginti, P. Cornelio Ti. Sem- | |
| pronio consulibus, finitum est septimo decimo anno, Cn. | |
| Cornelio P. Aelio consulibus. saepe postea ferunt Scipio- | 3.1 |
| nem dixisse Ti. Claudi primum cupiditatem, deinde Cn. | |
| Corneli fuisse in mora quo minus id bellum exitio Cartha- | |
| ginis finiret. | |
| Carthagini cum prima conlatio pecuniae diutino bello | 4.1 |
| exhaustis difficilis uideretur, maestitiaque et fletus in curia | |
| esset, ridentem Hannibalem ferunt conspectum. cuius cum | 5.1 |
| Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu cum | |
| ipse lacrimarum causa esset, 'si, quemadmodum oris habitus | 6.1 |
| cernitur oculis', inquit 'sic et animus intus cerni posset, | |
| facile uobis appareret non laeti sed prope amentis malis | |
| cordis hunc quem increpatis risum esse; qui tamen nequa- | |
| quam adeo est intempestiuus quam uestrae istae absurdae | 5 |
| atque abhorrentes lacrimae sunt. tunc flesse decuit cum | 7.1 |
| adempta sunt nobis arma, incensae naues, interdictum ex- | |
| ternis bellis; illo enim uolnere concidimus. nec est cur | |
| uos otio uestro consultum ab Romanis credatis. nulla | 8.1 |
| magna ciuitas diu quiescere potest; si foris hostem non | |
| habet, domi inuenit, ut praeualida corpora ab externis | |
| causis tuta uidentur, suis ipsa uiribus onerantur. sed tan- | 9.1 |
| tum nimirum ex publicis malis sentimus quantum ad priuatas | |
| res pertinet, nec in iis quicquam acrius quam pecuniae | |
| damnum stimulat. itaque cum spolia uictae Carthagini | 10.1 |
| detrahebantur, cum inermem iam ac nudam destitui inter | |
| tot armatas gentes Africae cerneretis, nemo ingemuit: nunc | 11.1 |
| quia tributum ex priuato conferendum est, tamquam in | |
| publico funere comploratis. quam uereor ne propediem | |
| sentiatis leuissimo in malo uos hodie lacrimasse.' haec | |
| Hannibal apud Carthaginienses. | 5 |
| Scipio contione aduocata Masinissam ad regnum pater- | 12.1 |
| num Cirta oppido et ceteris urbibus agrisque quae ex regno | |
| Syphacis in populi Romani potestatem uenissent adiectis | |
| donauit. Cn. Octauium classem in Siciliam ductam Cn. | 13.1 |
| Cornelio consuli tradere iussit, legatos Carthaginiensium | |
| Romam proficisci ut quae ab se ex decem legatorum sen- | |
| tentia acta essent ea patrum auctoritate populique iussu | |
| confirmarentur. | 5 |