| postero die cum primo clausae fuissent portae, deinde | 31.25.1.1 |
| subito apertae quia praesidium Attali ab Aegina Romanique | |
| ab Piraeo intrauerant urbem, castra ab urbe rettulit rex | |
| tria ferme milia passuum. inde Eleusinem profectus spe | 2.1 |
| improuiso templi castellique quod et imminet et circum- | |
| datum est templo capiendi, cum haudquaquam neglectas | |
| custodias animaduertisset et classem a Piraeo subsidio | |
| uenire, omisso incepto Megara ac protinus Corinthum | 5 |
| ducit et, cum Argis Achaeorum concilium esse audisset, in- | |
| opinantibus Achaeis contioni ipsi superuenit. consultabant | 3.1 |
| de bello aduersus Nabim tyrannum Lacedaemoniorum, qui | |
| tralato imperio a Philopoemene ad Cycliadan, nequaquam | |
| parem illi ducem, dilapsa cernens Achaeorum auxilia red- | |
| integrauerat bellum agrosque finitimorum uastabat et iam | 5 |
| urbibus quoque erat terribilis. aduersus hunc hostem cum | 4.1 |
| quantum ex quaque ciuitate militum scriberetur consul- | |
| tarent, Philippus dempturum se eis curam, quod ad Nabim | |
| et Lacedaemonios attineret, <est> pollicitus nec tantum agros | 5.1 |
| sociorum populationibus prohibiturum sed terrorem omnem | |
| belli in ipsam Laconicam ducto eo extemplo exercitu | |
| tralaturum. haec oratio cum ingenti adsensu hominum ac- | 6.1 |
| ciperetur, 'ita tamen aequum est' inquit 'me uestra meis | |
| armis tutari ne mea interim nudentur praesidiis. itaque, si | 7.1 |
| uobis uidetur, tantum parate militum quantum ad Oreum | |
| et Chalcidem et Corinthum tuenda satis sit, ut meis ab tergo | |
| tutis securus bellum Nabidi inferam et Lacedaemoniis.' non | 8.1 |
| fefellit Achaeos quo spectasset tam benigna pollicitatio | |
| auxiliumque oblatum aduersus Lacedaemonios: id quaeri ut | |
| obsidem Achaeorum iuuentutem educeret ex Peloponneso | |
| ad inligandam Romano bello gentem. et id quidem coar- | 9.1 |
| guere Cycliadas praetor Achaeorum nihil attinere ratus, id | |
| modo cum dixisset non licere legibus Achaeorum de aliis | |
| rebus referre quam propter quas conuocati essent, decreto | 10.1 |
| de exercitu parando aduersus Nabim facto concilium fortiter | |
| ac libere habitum dimisit, inter adsentatores regios ante eam | |
| diem habitus. Philippus magna spe depulsus, uoluntariis | 11.1 |
| paucis militibus conscriptis, Corinthum atque in Atticam | |
| terram rediit. |