Boiorum exercitus haud ita multo ante traiecerat Padum 32.30.1.1
iunxeratque se Insubribus et Cenomanis, quod ita acce- 2.1
perant coniunctis legionibus consules rem gesturos ut et ipsi
conlatas in unum uires firmarent. postquam fama accidit 3.1
alterum consulem Boiorum urere agros, seditio extemplo orta
est: postulare Boi ut laborantibus opem uniuersi ferrent,
Insubres negare se sua deserturos. ita diuisae copiae Boisque 4.1
in agrum suum tutandum profectis Insubres cum Cenomanis
super amnis Minci ripam consederunt. infra eum locum 5.1
duo milia passuum et consul Cornelius eidem flumini castra
adplicuit. inde mittendo in uicos Cenomanorum Brixiamque 6.1
quod caput gentis erat, ut satis comperit non ex auctoritate
seniorum iuuentutem in armis esse nec publico consilio In-
subrum defectioni Cenomanos sese adiunxisse, excitis ad se 7.1
principibus id agere ac moliri coepit ut desciscerent ab In-
subribus Cenomani et sublatis signis aut domos redirent aut
ad Romanos transirent. et id quidem impetrari nequiit: 8.1
in id fides data consuli est ut in acie aut quiescerent aut, si
qua etiam occasio fuisset, adiuuarent Romanos. haec ita con- 9.1
uenisse Insubres ignorabant; suberat tamen quaedam suspicio
animis labare fidem sociorum. itaque cum in aciem eduxissent,
neutrum iis cornu committere ausi ne, si dolo cessissent, rem
totam inclinarent, post signa in subsidiis eos locauerunt. 5
consul principio pugnae uouit aedem Sospitae Iunoni si eo 10.1
die hostes fusi fugatique fuissent: a militibus clamor sublatus
compotem uoti consulem se facturos, et impetus in hostes est
factus. non tulerunt Insubres primum concursum. quidam 11.1
et a Cenomanis terga repente in ipso certamine adgressis
tumultum ancipitem iniectum auctores sunt caesaque in
medio quinque et triginta milia hostium, quinque milia et
ducentos uiuos captos, in iis Hamilcarem Poenorum im- 12.1
peratorem, qui belli causa fuisset; signa militaria centum
triginta et carpenta supra <. . † . . oppida> Gallorum, quae 13.1
Insubrum defectionem secuta erant, dediderunt se Romanis.