Romae eo primum anno tresuiri epulones facti C. Licinius 33.42.1.1
Lucullus tribunus plebis, qui legem de creandis his tulerat,
et P. Manlius et P. Porcius Laeca; iis triumuiris item ut
pontificibus lege datum est togae praetextae habendae ius.
sed magnum certamen cum omnibus sacerdotibus eo anno 2.1
fuit quaestoribus urbanis Q. Fabio Labeoni et L. Aurelio.
pecunia opus erat, quod ultimam pensionem pecuniae in 3.1
bellum conlatae persolui placuerat priuatis. quaestores ab 4.1
auguribus pontificibusque quod stipendium per bellum non
contulissent petebant. ab sacerdotibus tribuni plebis nequi-
quam appellati, omniumque annorum per quos non dederant
exactum est. eodem anno duo mortui pontifices nouique in 5.1
eorum locum suffecti, M. Marcellus consul in locum C.
Semproni Tuditani, qui praetor in Hispania decesserat, et L.
Ualerius Flaccus in locum M. Corneli Cethegi. et Q. Fabius 6.1
Maximus augur mortuus est admodum adulescens, priusquam
ullum magistratum caperet; nec eo anno augur in eius locum
est suffectus.
comitia inde consularia habita a M. Marcello consule. creati 7.1
consules L. Ualerius Flaccus et M. Porcius Cato. praetores
inde facti Cn. Manlius Uolso Ap. Claudius Nero P. Porcius
Laeca C. Fabricius <Luscinus C. Atinius> Labeo P. Manlius.
eo anno aediles curules M. Fuluius Nobilior et C. Flaminius 8.1
tritici deciens centena milia binis aeris populo discripserunt.
id C. Flamini honoris causa ipsius patrisque aduexerant
Siculi Romam: Flaminius gratiam eius communicauerat 9.1
cum collega. ludi Romani et apparati magnifice sunt et ter
toti instaurati. aediles plebis Cn. Domitius Ahenobarbus et 10.1
C. Scribonius Curio [maximus] multos pecuarios ad populi
iudicium adduxerunt: tres ex his condemnati sunt; ex eorum
multaticia pecunia aedem in insula Fauni fecerunt. ludi 11.1
plebei per biduum instaurati, et epulum fuit ludorum causa.