| Romae eo primum anno tresuiri epulones facti C. Licinius | 33.42.1.1 |
| Lucullus tribunus plebis, qui legem de creandis his tulerat, | |
| et P. Manlius et P. Porcius Laeca; iis triumuiris item ut | |
| pontificibus lege datum est togae praetextae habendae ius. | |
| sed magnum certamen cum omnibus sacerdotibus eo anno | 2.1 |
| fuit quaestoribus urbanis Q. Fabio Labeoni et L. Aurelio. | |
| pecunia opus erat, quod ultimam pensionem pecuniae in | 3.1 |
| bellum conlatae persolui placuerat priuatis. quaestores ab | 4.1 |
| auguribus pontificibusque quod stipendium per bellum non | |
| contulissent petebant. ab sacerdotibus tribuni plebis nequi- | |
| quam appellati, omniumque annorum per quos non dederant | |
| exactum est. eodem anno duo mortui pontifices nouique in | 5.1 |
| eorum locum suffecti, M. Marcellus consul in locum C. | |
| Semproni Tuditani, qui praetor in Hispania decesserat, et L. | |
| Ualerius Flaccus in locum M. Corneli Cethegi. et Q. Fabius | 6.1 |
| Maximus augur mortuus est admodum adulescens, priusquam | |
| ullum magistratum caperet; nec eo anno augur in eius locum | |
| est suffectus. | |
| comitia inde consularia habita a M. Marcello consule. creati | 7.1 |
| consules L. Ualerius Flaccus et M. Porcius Cato. praetores | |
| inde facti Cn. Manlius Uolso Ap. Claudius Nero P. Porcius | |
| Laeca C. Fabricius <Luscinus C. Atinius> Labeo P. Manlius. | |
| eo anno aediles curules M. Fuluius Nobilior et C. Flaminius | 8.1 |
| tritici deciens centena milia binis aeris populo discripserunt. | |
| id C. Flamini honoris causa ipsius patrisque aduexerant | |
| Siculi Romam: Flaminius gratiam eius communicauerat | 9.1 |
| cum collega. ludi Romani et apparati magnifice sunt et ter | |
| toti instaurati. aediles plebis Cn. Domitius Ahenobarbus et | 10.1 |
| C. Scribonius Curio [maximus] multos pecuarios ad populi | |
| iudicium adduxerunt: tres ex his condemnati sunt; ex eorum | |
| multaticia pecunia aedem in insula Fauni fecerunt. ludi | 11.1 |
| plebei per biduum instaurati, et epulum fuit ludorum causa. |