| Flacco non eadem fortuna ad Tichi- | 36.19.1.1 |
| unta et Rhoduntiam, nequiquam subire ad ea castella | |
| conato, fuerat. Macedones quique alii in castris regiis | 2.1 |
| erant primo, dum procul nihil aliud quam turba et | |
| agmen apparebat, Aetolos credere uisa procul pugna | |
| subsidio uenire; ceterum, ut primum signaque et arma | 3.1 |
| ex propinquo cognita errorem aperuerunt, tantus re- | |
| pente pauor omnis cepit, ut abiectis armis fugerent. | |
| et munimenta sequentis impedierunt, et angustiae uallis, | 4.1 |
| per quam sequendi erant, et maxime omnium quod | |
| elephanti nouissimi agminis erant, quos pedes aegre | |
| praeterire, eques nullo poterat modo timentibus equis | |
| tumultumque inter se maiorem quam in proelio eden- | 5 |
| tibus; aliquantum temporis et direptio castrorum tenuit; | 5.1 |
| Scarpheam tamen eo die consecuti sunt hostem. multis | 6.1 |
| in ipso itinere caesis captisque, non equis uirisque | |
| tantum, sed etiam elephantis, quos capere non po- | |
| tuerant, interfectis, in castra reuerterunt; quae temptata | 7.1 |
| eo die inter ipsum pugnae tempus ab Aetolis, Hera- | |
| cleam obtinentibus praesidio, sine ullo haud parum | |
| audacis incepti effectu fuerant. consul noctis inse- | 8.1 |
| quentis tertia uigilia praemisso equitatu ad perse- | |
| quendum hostem, signa legionum luce prima mouit. | |
| aliquantum uiae praeceperat rex, ut qui non ante | 9.1 |
| quam Elatiae ab effuso constiterit cursu; ubi primum | |
| reliquiis pugnaeque et fugae collectis, cum perexigua | |
| manu semiermium militum Chalcidem se recepit. Ro- | 10.1 |
| manus equitatus ipsum quidem regem Elatiae adse- | |
| cutus non est; magnam partem agminis aut lassitudine | |
| subsistentes aut errore, ut qui sine ducibus per ignota | |
| itinera fugerent, dissipatos oppresserunt; nec praeter | 11.1 |
| quingentos, qui circa regem fuerunt, ex toto exercitu | |
| quisquam effugit, etiam ex decem milibus militum, | |
| quos Polybio auctore traiecisse secum regem in Grae- | |
| ciam scripsimus, exiguus numerus; quid, si Antiati | 12.1 |
| Ualerio credamus sexaginta milia militum fuisse in | |
| regio exercitu scribenti, quadraginta inde milia ceci- | |
| disse, supra quinque milia capta cum signis mili- | |
| taribus ducentis triginta? Romanorum centum quin- | 5 |
| quaginta in ipso certamine pugnae, ab incursu Aeto- | |
| lorum se tuentes non plus quinquaginta interfecti sunt. |