| Acilius consul ab Thermopylis Heracleam | 36.22.1.1 |
| ad Aetolos praemisit, ut tunc saltem, experti regiam | |
| uanitatem, resipiscerent traditaque Heraclea cogitarent | |
| de petenda ab senatu seu furoris sui seu erroris uenia. | |
| et ceteras Graeciae ciuitates defecisse eo bello ab op- | 2.1 |
| time meritis Romanis; sed quia post fugam regis, | |
| cuius fiducia officio decessissent, non addidissent per- | |
| tinaciam culpae, in fidem receptas esse; Aetolos quo- | 3.1 |
| que, quamquam non secuti sint regem, sed accersierint, | |
| et duces belli, non socii fuerint, si paenitere possint, | |
| posse et incolumis esse. ad ea cum pacati nihil re- | 4.1 |
| sponderetur, appareretque armis rem gerendam et rege | |
| superato bellum Aetolicum integrum restare, castra | |
| ab Thermopylis ad Heracleam mouit, eoque ipso die, | |
| ut situm nosceret urbis, ab omni parte equo moenia | 5 |
| est circumuectus. sita est Heraclea in radicibus Oetae | 5.1 |
| montis, ipsa in campo, arcem imminentem loco alto | |
| et undique praecipiti habet. contemplatus omnia, quae | 6.1 |
| noscenda erant, quattuor simul locis aggredi urbem | |
| constituit. a flumine Asopo, qua et gymnasium est, | 7.1 |
| L. Ualerium operibus atque oppugnationi praeposuit; | |
| partem extra muros, qua frequentius prope quam in | |
| urbe habitabatur, Ti. Sempronio Longo oppugnandam | |
| dedit; e regione sinus Maliaci, quae aditum haud fa- | 8.1 |
| cilem pars habebat, M. Baebium, ab altero amniculo, | |
| quem Melana uocant, aduersus Dianae templum Ap. | |
| Claudium opposuit. horum magno certamine intra | 9.1 |
| paucos dies turres arietesque et alius omnis apparatus | |
| oppugnandarum urbium perficitur. et cum ager Hera- | 10.1 |
| cleensis paluster omnis frequensque proceris arboribus | |
| benigne ad omne genus operum materiam suppeditabat, | |
| tum, quia refugerant intra moenia Aetoli, deserta, quae | 11.1 |
| in uestibulo urbis erant, tecta in uarios usus non tigna | |
| modo et tabulas sed laterem quoque et caementa et | |
| saxa uariae magnitudinis praebebant. |