eodem tempore, quo Romani Heracleam, 36.25.1.1
Philippus Lamiam ex composito oppugnabat, circa
Thermopylas cum consule redeunte ex Boeotia, ut
uictoriam ipsi populoque Romano gratularetur excu-
saretque, quod morbo impeditus bello non interfuisset, 5
congressus. inde diuersi ad duas simul oppugnandas 2.1
urbes profecti. intersunt septem ferme milia passuum; 3.1
et quia Lamia cum posita est in tumulo, tum regio-
nem maxime Oetae spectat, oppido quam breue inter-
uallum uidetur, et omnia in conspectu sunt. cum 4.1
enixe, uelut proposito certamine, Romani Macedonesque
diem ac noctem aut in operibus aut in proeliis essent,
hoc maior difficultas Macedonibus erat, quod Romani
aggere et uineis et omnibus supra terram operibus, 5
subter Macedones cuniculis oppugnabant, et in asperis
locis silex paene inpenetrabilis ferro occurrebat. et 5.1
cum parum procederet inceptum, per colloquia prin-
cipum oppidanos temptabat rex, ut urbem dederent,
haud dubius, quin, si prius Heraclea capta foret, Ro- 6.1
manis se potius quam sibi dedituri essent, suamque
gratiam consul in obsidione liberanda facturus esset.
nec eum opinio est frustrata; confestim enim ab He- 7.1
raclea capta nuntius uenit, ut oppugnatione absisteret:
aequius esse Romanos milites, qui acie dimicassent
cum Aetolis, praemia uictoriae habere. ita recessum 8.1
ab Lamia est, et propinquae clade urbis ipsi, ne quid
simile paterentur, effugerunt.