| Aemilius postquam omissas in Lycia res | 37.17.1.1 |
| et Liuium profectum in Italiam cognouit, cum ipse | |
| ab Epheso tempestate repulsus irrito incepto Samum | |
| reuertisset, turpe ratus temptata frustra Patara esse, | 2.1 |
| proficisci eo tota classe et summa ui adgredi urbem | |
| statuit. Miletum et ceteram oram sociorum praeter- | 3.1 |
| uecti in Bargylietico sinu escensionem ad Iasum fe- | |
| cerunt. urbem regium tenebat praesidium; agrum | |
| circa Romani hostiliter depopulati sunt. missis deinde, | 4.1 |
| qui per colloquia principum et magistratuum temptarent | |
| animos, postquam nihil in potestate sua responderunt | |
| esse, ad urbem oppugnandam ducit. erant Iasensium | 5.1 |
| exules cum Romanis; ii frequentes Rhodios orare in- | |
| stiterunt, ne urbem et uicinam sibi et cognatam in- | |
| noxiam perire sinerent; sibi exilii nullam aliam causam | |
| esse quam fidem erga Romanos; eadem ui regiorum, | 6.1 |
| qua ipsi pulsi sint, teneri eos, qui in urbe maneant; | |
| omnium Iasensium unam mentem esse, ut seruitutem | |
| regiam effugerent. Rhodii moti precibus Eumene etiam | 7.1 |
| rege adsumpto simul suas necessitudines commemo- | |
| rando, simul obsessae regio praesidio urbis casum | |
| miserando peruicerunt, ut oppugnatione abstineretur. | |
| profecti inde pacatis ceteris cum oram Asiae legerent, | 8.1 |
| Loryma—portus aduersus Rhodum est—peruene- | |
| runt. ibi in principiis sermo primo inter tribunos | 9.1 |
| militum secretus oritur, deinde ad aures ipsius Aemilii | |
| peruenit, abduci classem ab Epheso, ab suo bello, ut | |
| ab tergo liber relictus hostis in tot propinquas socio- | |
| rum urbes omnia impune conari posset. mouere ea | 10.1 |
| Aemilium; uocatosque Rhodios cum percontatus esset, | |
| [utrum]num Pataris uniuersa classis in portu stare | |
| posset, cum respondissent non posse, causam nactus | |
| omittendae rei Samum naues reduxit. | 5 |